Roman numeral 10000 CC DD.svg

Plutarchus

E Vicipaedia
(Redirectum de Plutarch)
Jump to navigation Jump to search
Editio Teubneriana Vitarum Parallelarum anno 1914 incepta

Plutarchus Chaeroneus (Graece : Πλούταρχος; 46 p.C.n.–ca. 122) fuit auctor Graecus sacerdosque Delphicus. Scripsit praeter complures alios libros Vitas Parallelas.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Plutarchus nobili loco natus est in Boeotiae civitate, Chaeroneae, post annum quadragesimum quintum, cum cuncta iam Graecia pars erat imperii Romani. Athenis artem orandi discebat et philosophiam. Praeter peregrinationes perpaucas, cum Alexandriam et Asiam Minorem visitaret, Romam etiam complures, totam vitam Chaeroniae egit, in latifundio, regebatque scholam, cum familia, et amicis et discipulis.

Scriptor honoratus multos viros illustres in re publica administranda versatos poterat in numero amicorum ducere suorum, ut Senecionem et Fundanum, qui etiam civitate Romana eum donaverunt, sed in rebus publicis Romanis ipse versari numquam studebat, nam Graecum ante omnia esse se sentiebat, neque nomine suo Romano, Mestrio utebatur. Officiis quoque tantum Graecis fungebatur, Delphis enim sacerdotium quoddam gerebat Apollinis.

Opera permulta scribebat, etsi dimidia pars eorum nobis superest. Quae collegit et curavit Maximus Planudes in saeculo tertio decimo, et in partes duas divisit. Pars prima operum Plutarchi titulum "Moralia" habent, atque septuaginta et octo continent scripta, quorum aliquot sine dubio ab aliis scriptoribus exarata sunt. Pars altera est opus, quod inscribitur "Vitae parallelae", de cuius auctore nulla est dubitatio.

Moralia, 1531

Decipit nos titulus "Moralium" (seu "operum ethicorum"), in quibus quaestiones diversissimae tractantur. Satis erit exempli, si mentionem faciamus Coniugalium praeceptorum, quibus uxores honeste vivere hortantur, aut scriptorum philosophicorum, quibus Plutarchus opiniones suas addit ad disputationes variarum scholarum philosophorum. Plutarchus ipse Platonis scholam sequebatur, quod Platonicae quaestiones demonstrant, atque libelli sui in Stoicos et Epicureos.

Curiositate sua naturalibus quoque historiis vehementer studebat, scripsitque Quaestiones naturales de rebus secretis naturae. Religionis historiam in opere, quod inscribitur De Iside et Osiride, inquisivit, necnon de rebus publicis disserebat, atque in libro quodam suo Aristophanem et Menandrum comparavit.

Sunt etiam Regum et imperatorum apophthegmata conscripta a Plutarcho, in quibus sententiae acutae facundeque dictae regum et ducum laudantur.

Maximam celebritatem Plutarcho Vitae Parallelae attulerunt -- libri quos de vita ducum, regum, virorum illustrium iam senex composuerat ita, ut singuli libri duos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum, qui omnes summi viri in his libris comparati Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrant. Comparandi ratio est simile ingenium similisve fortuna duorum virorum, quae post vitas narratas breviter explanatur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, est enim liber duplex de Tiberio Gaioque Graccho, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.

In medio aevo plerique ignorabant Vitas Parallelas, in saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam convertere coeperunt.

Plutarchus uxorem habebat Timoxenam, duos (aut plures) filios, Plutarchum minorem et Autobulum, ac unam saltem filiam. Ante annum 127 excessit e vita.

Opera[recensere | fontem recensere]

Biographica
Alia opera communiter sub appellatione Moralium comprehenduntur, sub quo titulo index plenus reperitur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]