Jump to content

Planta pedis

E Vicipaedia
Planta pedis.

Planta pedis in anatomia humana est ima pedis pars, organum sensorium per quod humani, stantes aut ambulantes, sŏlum percipere possunt.

Cutis plantaris est glabra, pilis pigmentationeque alibi in corpore inventis caret, atque ei sunt plurima glandula sudoripara. Propter ingens pondus quod ei tolerandum est, talis cutis est spississima in corpore (sed minus apud subtel). Variae plicae(en), quae primis gradibus evolutionis embryonalis nascuntur, ipsam pervadunt. Tamquam in palmo manūs, pori sudoripari(it) plantares glandulis sebaceis(en) carent.

Textus subcutaneus plantaris, “systema camerarum pressionis” excogitando, se ita adaptavit ut altas vires compressivas in calce et in bulbo inter subtel et digitos (ubi metatarsus incipit) toleraret. Unaquaeque camera e textu fibroso-adiposo(en)[1] consistit, quem textus conexivus collagenicus exterus tegit. Harum camerarum saepta(en) (muri interni) plurimis vasīs sanguineis adeo permeantur, ut utrumque planta pedum est una e maxime vascularizatis (seu abundantissimis sanguine) regionibus in corpore humano.[2]

  1. Textus fibrosus-adiposus aliquando Anglice fibrofatty tissue appellatur.
  2. Ross & Lamperti, 2006, pp. 418, 486.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ross, Laurentius M.; Lamperti, Eduardus D.; redd. (2006). Thieme Atlas of Anatomy: General Anatomy and Musculoskeletal System. Thieme. 2006. ISBN 1-58890-419-9

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad plantam pedis spectant (Human sole (foot), Sole (foot)).