Roman numeral 10000 CC DD.svg

Planities elevata Sibiriae Mediae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Planities elevata Sibiriae Mediae (a Tungusca Inferiore despectus)
Taiga in parte meridionali planitiei

Planities elevata Sibiriae Mediae[1] est planities elevata maxima, in media parte Siberiae in territorio Crasnoiarensi, Iacutia et regione Ircutensi sita. In meridie a Saianis orientalibus definita est, in oriente a valle Ieniseae fluminis, in occidente a valle Lenae fliminis, in septentrione a demissione Sibirica Boreali. Planities elata Putorana est planitiei elevatae Sibiriae Mediae pars altissima, a tofis calcareis composita, ubi et Lapis mons[2] 1700 metra altitudinis habet. In parte occidentali, Ieniseae propinqua, altitudo media circa 900 metra est. Taiga cum laricibus vel pinibus maiorem partem planitiei occupat. In parte septentrionali tundra iacet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Среднесибирское плоскогорье. Iacutice Орто Сибиир хаптал хайалаах сирэ.
  2. Vel Kamen, Russice Гора Камень".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 68°0′0″N 95°0′0″E, 66°0′0″N 106°0′0″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica