Placias (loci archaeologici)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Placias (Creta physicalis )
Placias
Placias
Situs in Creta
Mons et paeninsula Cacomurium (Κακομούρι) supra litus Placiae eminens: ultra (orientem versus) iacet litus Damnonium
Litus Ammudacium (Αμμουδάκι) a Damnonio pictum; ultra (orientem versus) iacet litus Ammudium
Litus Prebelae

Placias, Neograece Πλακιάς (nomen oppidi litorisque hodiernorum) est catena locorum archaeologicorum, et praecipue speluncarum, ad oram maritimam Cretae meridianam iacens haud longe a Rhithymna distans. Vestigia habitationum humanarum palaeolithicarum mesolithicarumque inter Placiam ipsam et promunturium Sancti Pauli reperta sunt locis variis nomine Damnonium (Δαμνόνι), Ammudium (Αμμούδι), Schinaria (Σχινάρια), Timius Staurus (Τίμιος Σταυρός) et Prebela.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Placiam spectant.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.