Jump to content

Pisum Vitellianum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Pisum Vitellianum et Faba Vitelliana fuerunt fercula aut a Vitellio imperatore inventa aut eo dicata quia (secundum Dionem Cassium) tantas pecunias ad cenas praeparandas et condiendas dispensit ut et saeculis posterioribus fercula nonnulla nomen "Vitellianum" ferebant.[1] Apud Apicium sic bis describuntur:

Pisam Vitellianam sive fabam: pisam coques, lias. teres piper ligusticum gengiber, et super condimenta mittis vitella ovorum quae dura coxeris, mellis uncias iii, teres, liquamen vinum et acetum. haec omnia mittis in caccabum et condimenta quae trivisti. adiecto oleo ponis ut ferveat. condies pisam, lias; si aspera fuerit melle mittis et inferes.[2]
Pisam sive fabam Vitellianam: pisam sive fabam coques. cum despumaverit mittis porrum coriandrum et flores malvarum. dum coquitur, teres piper ligusticum origanum feniculi semen, suffundis liquamen et vinum, <mittis> in caccabum, adicies oleum. cum ferbuerit, agitas. oleum viridem insuper mittis et inferes.[3]
  1. Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 193-194 R.St.
  2. Apicius sive De re coquinaria 5.3.5.
  3. Apicius sive De re coquinaria 5.3.9.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • C. Grocock, S. Grainger, Apicius: A Critical Edition with an Introduction and an English Translation of the Latin Recipe Text Apicius, 2006, ISBN 1-903018-13-7 (Latine, Anglice)
  • S. Grainger, Cooking Apicius: Roman Recipes for Today, 2006, ISBN 1-903018-44-7 (Anglice)


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.