Pistola

Pistōla[1][2] (etymologiā incertā, fortasse e verbo Bohemico píšťala ‘fistula’ ductā), pistōlium,[3][4] manuballistula,[3][2][5] pȳroballistula,[5] sclopētulum,[3] vel pistōlettus,[6] est parvum telum igniferum quod unā aut duabus manibus tenetur.
Lineamenta
[recensere | fontem recensere]Pistolae plerumque cannam(en) breviorem quam sclopeta aut carabinae habent, atque ad usum manū unā destinantur (quamquam etiam duabus manibus teneri possint). Propter brevitatem et levitatem facilius portantur et occultantur; impetum tamen et iactum(it) minores habent quam arma longiora.
De legibus
[recensere | fontem recensere]In multis civitatibus leges exstant quae possessionem, usum aut commercium pistolarum moderantur. Nonnullae civitates, ob violentiae timorem, severiora praecepta statuunt; aliae autem, quum ius ad defensionem privatam magni aestiment, laxiores habent leges.
Propter parvam magnitudinem, pistolae facilius quam sclopeta aut carabinae sub vestimentis occultari possunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cfr. “pistola” apud Bartal, Antonium (1901). Glossarium mediae et infimae Latinitatis regni Hungariae. Lipsiae: B. G. Teubner. p. 492 [PDF]: “Pistola, -ae, brevior sclopetus; pisztoly. It. pistola. Reg. Turm. Præt Formulare I. Pistolae cum loramentis, quibus ephipio alligantur. Arch. Rák. VIII. 364. duo paria futral pro pistolis”
- 1 2 Cfr Morgan, David (). Adumbratio Lexici Anglico-Latini: “gun: handgun, pistol, revolver brevior sclopêtus (DUCANGE s.v. pistolettus in def.; BARTAL s.v. pistola in def.) ► pistolettus, i m.* (DUCANGE) ► pistola, ae* (BARTAL) ► sclopêtum minus (Busbecq) ► manuballistula ignivoma (EGGER S.L. 52; EGGER R.A. 126) ►► Noel: ‘brevioris modi sclopetus.’ DUCANGE: ’Pistolettus, Brevior sclopetus, notris pistolet, apud Prosper. Sanctacrucium de civilibus Galliae dissensionibus.’”
- 1 2 3 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Neulateinische Glossar (Germanice, Latine).
- 1 2 Cf. versionem Latinam vocabuli Italici pistola apud Bacci, Antonium (1949). Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur [PDF]. Bacci: Varia latinitatis scripta. vol. 2. Romae: Societas Libraria “Studium”. p. 385.
- ↑ Cfr. “pistolettus” apud Carolum Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediae et infimae Latinitatis. Niortii: Favre: “PISTOLETTUS, Brevior sclopetus, nostris Pistolet, apud Prosper. Sanctacrucium de civilibus Galliae dissensionibus tom. 5. Ampliss. Collect. Marten. col. 1442. Unde ducta sit vocis origo, vide in Etymol. Gall. Menagii.”
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad pistolas spectant. |