Pistacia atlantica

E Vicipaedia
Pistacia atlantica in Israele virens

Classis : Magnoliopsida 
Subclassis : Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Anacardiaceae 
Genus : Pistacia 
Species : Pistacia atlantica 
Pistacia atlantica 
Desf.  

Pistacia atlantica (binomen a Renato Louiche Desfontaines anno 1799 statutum) est species plantarum florentium generis Pistaciae et familiae Anacardiacearum prope litora maris Mediterranei sponte virens, cuius fructus oleiferi edulesque sunt. E ligno resina terebinthina provenit. Surcula speciei cognatae P. verae Asiae mediae nativae, cuius fructus venundatur, per terras Europae meridianae Africaeque borealis ad colendum in ramos P. atlanticae inseri solent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of North America • USDA Plants Database
Vide "Pistacia atlantica" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pistaciam atlanticam spectant.