Pilifer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pilifer vel pilifer labralis est pars organi audiendi in capitibus Sphingidarum subtribus Choerocampinarum inventa. Hoc organum, altissimos vespertilionum insectivororum sonos "echo-locantes"? inveniens, papilionem eos praedatores eludere sinit. Quisque harum "aurium" duarum in chordotonali singulae cellulae sensoriae organo ad fundamentum piliferi labralis adligato consistit, in structura setosa prope linguam papilionis sita. Hoc organum cum palpo labiali fungitur, cuius segmentum alterum sine squamis inflatur. In configuratione usitata, distalis piliferi lobus interiorque segmenti palpi inflati superficies se arte contingunt, cum segmentum ut receptor fungitur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martin C. Göpfert, Annemarie Surlykke, et Lutz T Wasserthal, "Tympanal and atympanal 'mouth-ears' in hawkmoths (Sphingidae)," Proc. Biol. Sci., 269(1486), 7 Ianuario 2002: 89–95. PMC 1690854. PMID 11788041. doi:10.1098/rspb.2001.1646.