Pierides

E Vicipaedia

Pierides vocatae sunt, in mythologia graeca, novem filiae Pieri Macedonis (vel Thessali) ex Evippe[1] quae Musas ad carminum et cantus certamen provocare ausae, ab iis victae sunt, iudicio Nympharum cumque convicia facerent, ab illis in picas mutatae sunt. Vulgo hoc Musae ipsae appellantur, dictaeque creduntur a Pieria regione Macedoniae, vel a Pierio monte Thessaliae in Macedoniae confinio, ubi ex Iove et Mnemosyne natae sint; vel a Pierio Apollinis filio cuius meminit Servius [2] vel ab Iove tertio Pierio, quem Cicero [3] eas ex Antiopa suscepisse tradit[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vel Enippe
  2. ad 7 Buc. 21
  3. Natura Deorum, III, 21
  4. Cf. quoque Virgilii Ecl. VIII, 63: "Dicite Pierides"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Pieridibus[nexus deficit] (francogallice)

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214) (anglice)
  • Antoninus Liberalis, Transformationum Congeries, IX ("Emathides") [1]

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis