Phyllis (mythologia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Phyllis Demophoonti, xylographia ex editione Ovidii a Barthololomaeo Caessno facta, Venetiae, saeculo XVI medio

Phyllis (Graece Φυλλίς, a φῦλλα, folia) est mythologiae Graecae persona, regis Thraciae (Sithonis vel Lycurgi) filia, quae Demophontem Thesei filium amavit et, dum frustra exspectat eum reverti, ut pollicitus esset, mortem sibi conscivit. Callimachus in Aetiis de Phyllide narrabat; Ovidii Heroidum secunda epistola Phyllidis erat. Dantes Alagherius in carmine nono Paradisi Phyllidem memorat:

...haud adeo exarsit... ...illa dolosum
Demophoonta sibi Rhodope illa conquesta, nec imo...[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio abbatis dalla Piazza Vicentini, Lipsiae 1848, p. 305.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]