Phreatia listeri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Orchidaceae 
Subfamilia : Epidendroideae 
Tribus : Podochilaeae 
Subtribus : Thelasiinae 
Genus : Phreatia 
Lindl.
Species : P. listeri 
Phreatia listeri 
Rolfe[1]  

Phreatia listeri est epiphytica orchidaceae species, in Insula Christi Natalis, in territorio Australiae in Oceano Indico septentrio-orientali endemica. Epitheton specificum Iosephum Jackson Lister, zoologum Britannicum plantarumque conlectorem, honorat, qui insulam in HMS Egeria, navi investigatoria, anno 1887 invisens, plantam conlegit.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Phreatia listeri est parva orchidacea epiphytica quae caespites format. Folia sunt tenuia, 40–110 mm longa et 2–5 mm lata. Inflorescentia, 40–80 mm longa, multos perparvosque flores virides dilutos habet, circa 1 mm latos. Labium est concavum, basaliter contractum. Capsula est 25 mm longa.[2]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Solum in Insula Christi Natalis inventa, planta est in arboribus silvae pluvialis in planitie et altis insulae ambulationibus marinis? (Anglice: marine terraces) communis.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Phreatia listeri similis est Phreatiae limenophylactis Benth. in Insula Norfolcensi,? et Phreatiae minutiflorae Lindl. in Borneo, sed ab eis differt quod est maior et labium contractum habet.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rolfe (1890).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Flora of Australia Online.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Plant List • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index