Phoresis (biologia)

E Vicipaedia
Pseudoscorpio sub Leptopeza flavipede (diptero familiae Hybotidarum) vehitur.

Phoresis in biologia est oecologica interactio inter species, genus symbiosis ubi symbiont? (phorons? appellatum) ab eius hospite transportatur. Quae ratio praeterea est genus commensalismi, quo neuter organismus alio physiologice nititur. Exempla inveni possunt in arthropodis quae cum folivoris coniunguntur. Bradipodicola hahneli, Cryptoses choloepi, et alia lepidoptera folivororum coprophaga sunt, quae solum in pelle folivororum habitant, mammalium in America Media et Australi endemicorum.[1][2] Quae animalia lepidoptera transportant quorum feminae ova ponunt in eorum excremento, quo larvae vescuntur, et lepidoptera nuper ex ovis exclusa vicissim in summam silvam moventur, novum hospitem inter folivora petentia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lee 2008.
  2. Rau 1941.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]