Latinitas nondum censa

Phoenix Tenedius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Phoenix

Phoenix Tenedius (Graece Φοίνιξ), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, insulae Tenedi incola, fuit anno 320 a.C.n. Eumenis sectator; pro eo cum Pharnabazo contra Craterum militavit. Anno insequenti Perdiccam ducem exercituum, qui ab Eumene seditionem moverat, debellavit. An idem sit qui anno 310 a.C.n. pro Polemaeo in Phrygia Hellespontina contra Antigonum Monophthalmum militavit, non liquet.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 96, p. 424
  • W. Hoffmann, "Phoinix (8), (9)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • Jane Hornblower, Hieronymus of Cardia (Oxonii, 1981) p. 130 n. 105