Jump to content

PSR B1257+12 d

E Vicipaedia
(Redirectum de Phobetor (planeta))
Imago artistica planetae pulsaris PSR B1257+12 d, Phobetor appellatus.
Pulsationes arte animatae sicut visae a planetis systematis PSR B1257+12. Planetae c (Poltergeist) et d (Phobetor) videri possunt.

PSR B1257+12 d, vel Phobetor,[1] olim PSR B1257+12 C,[2] est planeta extrasolaris 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis distans, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Unā cum c (Poltergeist), Phobetor fuit primus planeta extrasolaris detectus. Periodo orbitali circiter 98 dierum et semiaxe maiore 0.46 UA (simili orbitae Mercurii), putatur esse extremus planeta sui systematis planetarii(d)(en) (post b et c). Per mensurae periodi pulsationis rationem inventum est, quae quaerit num planeta quidam variationum pulsationibus pulsaris causa sit.

Mense Iulii anno 2014, Unio Astronomica Internationalis (UAI) NameExoWorlds consilium instituit ad nomina propria selectis exoplanetis et eorum stellis, per nominationem publicam et suffragium, danda. Mense Decembri 2015, UAI nuntiavit nomen pro planeta d vicisse Phobetoris.[1] Nomen vincens a Theatro Planetario Carnedii (Italia) submissum erat.

Secundum Metamorphoses Ovidii, Phobetor est unus e milibus filiis Morphei (Somni), qui in somniis forma ferae apparet:

At pater e populo natorum mille suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
Morphea: non illo quisquam sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
adicit et vestes et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
nominat; est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
Ovid. Met. XI, 633–645

Phobetor est supertellus(d)(en), i.e. planeta qui radium et massam maiorem quam Terram habet, sed minorem quam Uranus et Neptunus. Nam massam habet quadruduplae Telluris (3.9 M), et verisimilis radius, secundum massam notam, trium dimidiorum Telluris radiorum (1.5 R). Temperatura aequilibrii(d)(en) planetae est 169 K (−104 °C).[3]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad PSR B1257+12 d spectant.
  1. 1 2 Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015
  2. In principio, quum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 C recensebatur.
  3. Extrasolar Visions - PSR 1257+12 C.