Roman numeral 10000 CC DD.svg

Philosophiae naturalis principia mathematica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Philosophiae naturalis principia mathematica (frontispicium editionis principis anno 1687 impressae).

Philosophiae naturalis principia mathematica est scientiae physicae opus maximum ab Isaaco Newtono die 5 Iulii 1687 editum, in quo Newtonus tria axiomata mechanicae (Axiomata Newtoniana) formulavit. Opus in tres libros dividitur: De motu corporum (liber primus et secundus), De mundi systemate (liber tertius).

Newtonus primus poscit, ut in processu recognoscentiae scientifico empirismus purus praecedat. In illum inscripsit fundamenta novae mathematico-mechanicae perceptionis mundi.

Praeterea concepit aequationem motus, aequationem fundamentalem dynamicam, et cum ea motus corporum theoretice tractavit. Inde breviter leges sequuntur:

  • Lex I: Corpus omne perseverare in statu suo quiescendi vel movendi uniformiter in directum, nisi quatenus a viribus impressis cogitur statum illum mutare.
  • Lex II: Mutationem motus proportionalem esse vi motrici impressae, et fieri secundum lineam rectam qua vis illa imprimitur.
  • Lex III: Actioni contrariam semper et aequalem esse reactionem: sive corporum duorum actiones in se mutuo semper esse aequales et in partes contrarias dirigi.

Deinde hypotheses de theoria sua gravitatis, ut:

Rationem vero horum gravitatis proprietatum ex phaenomenis nondum potui deducare, et hypotheses non fingo. Quisquid enim ex phaenomenis nondum potui deducitur, hypothesis vacanda est: et hypotheses seu metaphysicae, seu physicae, seu qualitatum occultarum, seu mechanicae in philosophia experimentali locum non habent.

Hic etiam legem gravitationis suam, inventam anno 1666, formulavit et monstrat aequationem motus suam in casu motionis planetae circum Solem leges Keplerianas comportare.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Philosophiae naturalis principia mathematica, autore Is. Newton, Londini, iussu Societatis Regiae ac typis Josephi Streater, anno MDCLXXXVII (editio princeps).
  • Philosophiae naturalis principia mathematica, auctore Isaaco Newtono, Editio secunda auctior et emendatior, Cantabrigiae, MDCCXIII.
  • Philosophiae naturalis principia mathematica, auctore Isaaco Newtono, Editio tertia aucta & emendata, Londini, apud Guil. & Ioh. Innys, MDCCXXVI (tertia et ultima editio ab ipso auctore curata).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Philosophiae Naturalis Principia Mathematica apud Vicifontem.