Philomela
Philomela in mythologia Graeca fuit filia Atheniensium regis Pandionis et soror Procnes quae maritum Tereum in Thraciam secuta ei filium peperit Ityn nomine. Post quinque annos Procne Philomelam rursus videre cupivit et maritum ad patrem misit veniam ab eo ut impetraret et sororem Philomelam brevi redituram secum ducere sineret. At simul atque formosam virginem adspexit insano amore flagrare coepit Tereus. Nec a scelere abhorruit ː nam Philomelam vi et dolo malo stupravit atque ne facta denuntiare posset linguam ei secuit atque remotis stabulis captivam custodivit dum mortuam eam socero et uxori renuntiat. At Philomela quae sibi accidisset vesti intexere excogitavit quam sorori mittendam per ancillam curavit. Ita Procne fraude intellecta sororem inter bacchanalia liberare potuit atque abominandam ultionem cum illa concinnare. Nam communem filium Ityn in membra disiectum et concoctum patri edendum adposuerunt. Quod cum comperuit Tereus indignans duas mulieres occidere voluit et eas persequebatur ː tum dei fugientes Procnen in hirundinem et Philomelam in lusciniam mutavere[1] dum ipse Tereus aut epops[2] aut accipiter fit[3].
Ratio huius mutationis varie reddita ː Ovidius plumas sanguineum colorem in pectore praebentes et tam hirundinis quam lusciniae insignes invocabat, Pausanias ambas aves querulas voces emittere[4] existimabat. Certe haec fabula similitudines praebet tam cum Medea quae liberos communes interfecit Iasonis perfidiam ut vindicaret quam cum Thyeste et Atreo quia pater inscius ipsum filium sibi dolo adpositum comedit..
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Hyginus. Apud alios auctores mutationes sororum inversae sunt. Quid censuerint Ovidius et Pausanias incertum est. Vergilius e Philomela uxorem Terei fecisse videtur.
- ↑ Sic Apollodorus, Ovidius, Pausanias.
- ↑ Sic Hyginus, scilicet quia accipiter parvas aves persequitur et caedit.
- ↑ Fontes Graeci antiquiores in hirundinem, poetae Latinae in lusciniam eam convertere solebant.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca III.14.8
- Hyginus mythographus, Fabula 45
- Odyssea XIX.518-523 ubi χλωρηίς Ἀηδών, hoc est "viridis cantatrix" appellatur.
- Ovidius, libro sexto Metamorphoseon, 424sqq
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulis V.4 et XXIV.3 et XLI.8-9
- Vergilius, Ecloga sexta 78-81