Jump to content

Philistos Syracusanus

E Vicipaedia

Philistos filius Archomenidae, natus Syracusis circa 430, mortuus bello 356 a.C.n., fuit comes et fautor Syracusani tyranni Dionysii Maioris qui eum arci Ortygiae praefecit. Cum anno 367 Dionysius Minor patri successit Philistum exsilio revocavit qui abhinc adversarius Dionis et Platonis in aula principis fuit. Cum Dio Siciliam invasit exercitui tyrannidis praefuit et terra marique victus vitam finivit.

Rerum gestarum scriptor quoque fuit qui res Sicilianas rettulit ita ut a Cicerone non contemneretur atque etiam "Thucydides pusillus" appellaretur[1].

Nobili genere natus tamen iam antequam rerum potiretur amicus fuit Dionysii demagogi[2] quo tyranno facto tam ardens novi regiminis ad bellum adversus Poenos instituti fautor fuit ut Cornelius Nepos eum scripserit hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi[3]. Arci Ortygiae praefectus magna habebatur auctoritate in militaribus rebus. Nonnulli auctores ei hoc dictum tribuunt cum consiliarius quidam Dionysio fugam suasisset: 'e tyrannide non celere equo exeundum esse sed per pedes tractum'[4]. Deinde quia Leptinis, Dionysii fratris, filiam clam tyranno duxisset ille indignans eum exsilio punivit. In Italiam, sive Hadriam sive Thurios abiit ubi scribendae historiae operam dedit[5].

Revocatus est circa 367 a filio Dionysio Minore, hortantibus iis qui Dionis et Platonis politicis inceptis adversabantur. Quorum factionis dux factus Philistos duos philosophos rumoribus et accusationibus lacessere non desiit ita ut Dion in exsilium denique dimitteretur et Plato in arce velut in custodia retineretur[6].

In bello adversus Dionem Philistos iam senex primum cum quingentis equitibus et duobus peditum milibus Leontinos adortus est. Repulsus proelium navale commisit in quo victus et captus est: a Syracusanis inter cruciatus trucidatum esse verisimiliter adfirmabant Plutarchus[7] et Timaeus traditionem ad Timonidem referendam sequentes quamquam Ephorus et Diodorus Siculus[8] victum Philistum ipsum sibi mortem conscivisse narrabant.

Historiam Siciliae undecim libris digestam et hodie deperditam reliquit quae usque ad annum 363 a.C.n. pertinebat. Duae partes fuerunt (vel duo corpora ut aiebat Cicero): septem primi libri de Sicilia usque ad annum 406 a.C.n. tractabant, quattuor reliqui -qua parte Cicero ob tyranni mores acute a familiari descriptos maxime delectabatur- tyrannidem Dionysii Maioris atque saltem partim Dionysii Minoris narrabant. Philisto mortuo Athanis quidam opus continuavit. Eruditi Alexandrini eum in "canone" historicorum Graecorum numeraverunt.

Fuerunt qui Philistum vituperarent ob tyrannidem laudatam ut Timaeus Tauromenitanus, Dionysius Halicarnasseus, Plutarchus[9]. Non rerum scriptor sine studio fuit et Pausanias communem opinionem referebat[10] scribens eum maxima Dionysii scelera prudenter dissimulasse. Maxime iniquus tamen fuit Dionysius Halicarnasseus in Epistula ad Cnaeum Pompeium cum ei obiceret ἦθός τε κολακικὸν καὶ φιλοτύραννον ... καὶ ταπεινὸν καὶ μικρολόγον (ingenium adulationi et tyrannidi amicum, humile et parvi animi).

Alii vero merita scriptoris non denigrabant ut qui Thucydidem imitatus esset quocum saepe comparatur, etsi inferior ab omnibus iudicatus. Ita Quintilianus: Philistus quoque meretur qui turbae quamvis bonorum post eos[11] auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior[12]. Iudicium Ciceronis sequi videtur qui saepe de Philisto benigne loquebatur semper cum Thucydide consociato[13].

Plutarchus e fonte Philisti tam in Vita Niciae quam in Vita Dionis hausit non minus quam Diodorus cum res in Sicilia gestas tractabat.

  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker, Lugduni Batavorum, E. J. Brill, 1954: III.551-567.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Ad Quintum fratrem II.11: "Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides; sed, utros eius habueris libros—duo enim sunt corpora—an utrosque, nescio. Me magis "de Dionysio" delectat; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius.
  2. Diodorus Siculus XIII.91.
  3. X.3.
  4. Quamquam ipse in sua historia hoc dictum alii, non sibi tribuebat (Plutarchus, Dion 35).
  5. Plutarchus, Dio 11.6: τὸν δὲ Φίλιστον ἐξήλασε Σικελίας, φυγόντα παρὰ ξένους τινὰς εἰς τὸν Ἀδρίαν, ὅπου καὶ δοκεῖ τὰ πλεῖστα συνθεῖναι τῆς ἱστορίας σχολάζων.
  6. Plutarchus, Dio 12-14.
  7. Dio 35-36.
  8. XVI.16.
  9. Vita Dionis 36.
  10. Descriptio Graeciae I.13.9.
  11. Sc. Herodotum, Thucydidem, Theopompum.
  12. Institutio oratoria X.1.74.
  13. De Oratore II.13.57. Brutus 66 et 294. Et in epistula ad Quintum fratrem supra memorata.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]