Philistaei

E Vicipaedia
(Redirectum de Philisthini)
Philistaei (cum crista) et Tjeker in pugna navali contra Ramses III commissa.

Philistaei sive Philistini (Hebraice: פְּלִשְׁתִּים / pelištīm; Aegyptiace recentiore Peleset) fuerunt gens, quae saeculo duodecimo a.C.n. litusque Palaestinae inhabitabat urbesque principales quinque, videlicet Azotum, Gazam, Ascalon, Geth, Accaron.[1]

Quamquam Latine aliquando Palaestini quoque appellantur (e.g. in versione Vulgata Philisthim, Philisthini, Palestini reperiuntur), hoc tempore plerumque Philistaei antiqui et Palaestini hodierni distinguuntur.

Plura[recensere | fontem recensere]

Gens ista elementis Graecorum Carumque mixta Maris Mediterranei oram orientalem incolebat inter Vernicollem merididanam et Gazam. In residentia quaque (Accaron, Geth, Azotus, Ascalon, Gaza) princeps (séren) regebat. Urbes eorum bene munitae multas incolas habebant necnon templa, in quibus Baal et Astartem venerabantur. In principio debiles potentia maiores fiebant dimidio altero temporis iudicum (i.e. dictatorum) et contra Israelitas usque imperium Davidi saepe vicerunt. Saulus quoque cum natis apud Gilboa pugnans morte violenta peribat. David demum, olim profugus a Philistaeis sartus et tectus, eorum superbiam frangere potuit. Davido rege post annos septuaginta Israel non iam expugnationem timere debuit.

Postea Ioram duce cum Arabis Hierosolymam aggressi sunt; in cursu temporis regno Syriaco adiecti sunt; nomen autem vetus Peléshet sive Palastav sive Pilista conservabatur usque ad nostros dies (cf. Palaestinam).

In Bibliis[recensere | fontem recensere]

Hic est index proeliorum inter Israelitas et Philistaeos in Bibliis narratorum:

Philistaei non studiosi[recensere | fontem recensere]

Lingua Theodisca philistaei saepe voca(ba)ntur omnes viri extra universitates. Nuncupatio radicem habet[2] in rixis inter studentes Ienenses et incolas tribus Sancti Ioannis anno 1690 ortis. Tunc parochus Götze in sepeliendo studioso trucidato de argumento Philister über dir, Simson! homeliam habuisse fertur. In litteris autem expressio ista haud ante annum 1777 invenitur apud Ioannem Christophorum Adelung qui radicem in ballistariis (tormentariis) vidit, in oppidi vigilibus qui in Hungaria philistaei nuncupabantur. Postea vox adhibetur irridii causa, quod iam in Vetere Testamento elucet in contrarium inter populum electum et Philistas paganos. Sic homines pagani (i.e. homines rigidi, tardi, hebetes opponuntur studentibus agilibus (nonnumquam protervis?) atque ideas modernas foventibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1 Sam. 6.17
  2. Ita opiniatur Ioannes Ernestus Basilius Wiedeburg in opusculo Beschreibung der Stadt Jena, Ienae 1785

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ann E. Killebrew: Biblical Peoples and Ethnicity. An Archaeological Study of Egyptians, Canaanites, Philistines, and early Israel, 1300–1100 B.C.E. Society of Biblical Literature, Atlanta 2005, ISBN 1-58983-097-0.
  • Benjamin Mazar: The Philistines. In: Benjamin Mazar (ed.): The World History of the Jewish People (= First Series: Ancient Times). Band 3: Judges. W. H. Allen, Londinii / Hierosolymae 1971, S. 164–179 und 324–325.
  • Carl Stephan Ehrlich: The Philistines in Transition. A History of the Philistines from ca. 1000–730 B.C.E. (= Studies in the History and Culture of the Ancient Near East. Band 10). Brill, Leiden / Neoeboraci 1996, ISBN 90-04-10426-7
  • Edward Noort: Die Seevölker in Palästina (= Palaestina antiqua. Neue Serie Band 8). Kok Pharos Publishing House/Peeters Publishers, Kampen NL / Wilsele BE 1994, ISBN 90-390-0012-3.
  • Karl Jaroš: Kanaan, Israel, Palästina. Ein Gang durch die Geschichte des Heiligen Landes (= Kulturgeschichte der antiken Welt. Band 51). von Zabern, Mogontiaci 1992, ISBN 3-8053-1345-4.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Philistaeos spectant.