Latinitas nondum censa

Philippus de Villiers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Philippus de Villiers Tolosae anno 2007 contionem habet

Philippus de Villiers, vulgo pleniter Philippe Le Jolis de Villiers de Saintignon (natus ad Boulogne praefecturae Vendeae die 25 Martii 1949), e familia nobili ortus, Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis alumnus, est politicus conservativus Francicus. Legatus est ad Conventum Nationalem Francicum pro circulis Vendeae annis 1987-1994 et 1997-2004. Legatus est ad Parlamentum Europaeum annis 1994-1997, breviter anno 1999, rursusque ab anno 2004 usque hodie. Consaeptum oblectaminum de historia Franciae Puy du Fou anno 1978 creare curavit. Bis candidatus est ad officium praesidis Franciae, annis 1995 et 2007. Ab anno 1994 est praeses factionis politicae cuius nomen est "Motus pro Francia".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum de Villiers spectant.