Jump to content

Philippus Pierre

E Vicipaedia
Wikidata Philippus Pierre
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Pierre: imago
Philippus Pierre: imago
Nativitas: 18 Septembris 1954; Castries
Patria: Sancta Lucia

Philippus Iosephus Pierre (Anglice Philip Joseph Pierre, die 18 Septembris 1954 natus) est politicus Sanctae Luciae.

Filius praeceptricis et vigilis, Collegium Sanctae Mariae Castriensis frequentavit, ubi postea docuit, et Universitatis Indiarum Occidentalium Barbatae in insulam ubi administrationi commerciali(en) studit. Rationarius operam dedit, sed ab anno 1985 usque in 1994 corporationem nationalem inquisitionum evolutionisque rexit.

Sodalis est Factionis Laboris Sanctae Luciae ab anno 1985, theaurarius? eiusdem factionis ab anno insequenti, praeses factionis ex 1992, quo anno candidatus fuit parlamenti Sanctae Luciae, malo successu, iterum anno 1997: a quo anno legatus, factione sua victrice, statim minister a peregrinatione factus est, primo ministro Kenny Anthony: quod munus usque in 2001 retinuit. Legatus parlamento Sanctae Luciae per sex quinquennia mansit. Factione laboris iterum anno 2011 victrice primus minister vicarius ministerque vectigalium factus est; anno 2016, factione devicta, ipse dux contrariorum factus est. Factione denuo victrice, primus minister die 28 Iulii 2021 inauguratus est. Secundum Primum Ministrum terminum? ei consecutus est, post victoriam factionis suae in comitiis parlamentariis Decembris 2025.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:   Black Past