Philippus Goddin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Philippus Goddin (Bruxellis natus die 27 Maii 1944) est artium plasticarum praeceptor Belgicus, qui pictographicae personae Titini huiusque auctoris Hergé peritia nobilitatus est. De rebus periculosis Titini multos libros conscripsit, inter quos praesertim notabilis est Hergé et Tintin reporters du "Petit Vingtième" au journal Tintin (Le Lombard, 1986). Goddin etiam familiaritate usus est auctoris Hergé, cuius vitam libro exposuit Hergé : lignes de vie, biographie inscripto, quem anno 2007 edidit. Ab anno 2000, in septem tomis communi nomine Hergé, chronologie d'une oeuvre (Éditions Moulinsart, 2000-2011) vitam auctoris Hergé in annales rettulit, quibus fontes ordinemque operum commentatus est.[1] Goddin etiam consultor adfuit variis documentis televisificis faciendis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tomus I (2000), opera annorum 1907-1931; tomus II (2001), opera annorum 1931-1935; tomus III (2002), opera annorum 1935-1939; tomus IV (2003), opera annorum 1939-1943; tomus V (2004), opera annorum 1943-1949; tomus VI (2009), opera annorum 1950-1957; tomus VII (2011), opera annorum 1958-1983.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!