Philippus (tetrarches)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Herodis Magni regnum ab Augusto divisum ː septentrionalis et orientalis pars Philippo obvenit, colore aurantico tincta.

Philippus, nonnumquam etiam Herodes Philippus[1] dictus, mortuus anno 34[2] , ex ultimo testamento patris[3], regis Herodis Magni, ab imperatore Romano Augusto confirmato[4] fuit tetrarches Trachonitidis, Gaulanitidis, Bataneae, Auranitidis, Paniadis ab anno 4 a.C.n. usque ad 34 p.C.n. ; quae regiones omnes ultra Iordanum flumen sitae pars orientalis et septentrionalis regni paterni fuerant. Reditus annuus huius agri centum talentorum a Flavio Iosepho aestimabatur[5], minor erat igitur quam partium fratribus adsignatarum (600 talentorum Herodi Archelao, 200 talentorum Herodi Antipae)

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

Philippus erat filius Herodis Magni et unius e multis uxoribus, Hierosolymitanae Cleopatrae[6] . Ipse uxorem duxit Salomen, filiam semifratris Herodis Phlippi[7] (ille Philippus erat filius Herodis Magni et Mariammae II, filiae summi sacerdotis Simonis). Liberi eis non fuere. In evangelio secundum Marcum[8] Philippus cum semifratre Herode Antipa confunditur, ut qui Ioannem Baptistam decollari iusserit.

Quid in tetrarchia fecerit[recensere | fontem recensere]

Nummus Philippi effigiem Tiberii imperatoris praebens.

In totum rector moderatus et iustitiae adfectator fuisse a Flavio Iosepho iudicabatur[9]. Certe seditiones adversus eum memoriae traditae non sunt. Una e causis huiusmodi quietis potuit esse quod maior pars incolarum tetrarchiae non Iudaei erant ː nec ideo Philippus dubitavit nummos suos effigie Augustorum aut etiam Iuliae signare, non obstante lege Iudaica quae imagines humanas effingi vetabat. Caesaream urbem ad Iordani fontes in Paneade condidit, quae ut a ceteris urbibus eiusdem nominis distingueretur, Caesarea Philippi appellari solebat et caput tetrarchiae fuit. Item vicum Bethsaïda in modum urbis auxit et Iuliadem nominavit, in honorem Augusti filiae. Nam cum fratre Antipa adsentatione erga domum Augustam certabat[10]. Sine liberis obiit ː itaque Tiberius tetrarchiam eius tum provinciae Syriae adsignavit. Magnifico funere Iuliade honoratus fuisse dicitur.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Hadas-Lebel, Mireille, Hérode, Fayard, 2017
  • Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998

Notae[recensere | fontem recensere]