Philippicae (Cicero)
(Redirectum de Philippicae)

Lupercalibus anno 44 a.C.n., Antonius Caesari diadema praebet, quod narrat Cicero in secunda oratione Philippica (84-87). Adumbratio opinabilis.
Philippicae sunt quattuordecim orationes Ciceronis in Marcum Antonium annis 44 et 43 a.C.n. habitae. Titulum Cicero ipse orationibus dedit quod similes sunt orationibus Demosthenis in Philippum: et Cicero et Demosthenes contra tyrannum loquuntur.
Secundam orationem, longissimam omnium, Cicero edidit quin in senatu loqueretur. Quarta et sexta apud Quirites habitae sunt, ceterae in senatu.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Ramsey, John T. Cicero: Philippics I-II. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003. ISBN 052142285X.
- Von Albrecht, Michael. A History of Roman Literature From Livius Andronicus to Boethius, t. 1., versio anglica. Lugduni Batavorum: Brill, 1997. ISBN 90-04-10709-6.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Textus apud The Latin Library
- Cicero, Philippic 2, 44–50, 78–92, 100–119ː Latin Text, Study Aids with Vocabulary, and Commentary, Cambridge, 2018.
Opera Ciceronis
![]() |
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |