Latinitas bona

Phidias protypos Parthenonis amicis suis monstrans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Protypos occidentalis XLVII, qui ad sinistram partem tabulae imitatur, inter "marmora Elginensia" apud Museum Britannicum ostentatus

"Phidias protypos Parthenonis amicis suis monstrans" (titulo Anglico Phidias Showing the Frieze of the Parthenon to his Friends) est res tabulae anno 1868 a Laurentio Alma-Tadema picta, hodie apud Museum et Pinacothecam Birminghamiensem ostentata.

Inter "amicos Phidiae" videntur Pericles (barbatus, contra Phidiam stans), Aspasia Periclis amasia (iuxta Periclem), Socrates (senex, tergo spectatoribus verso) et Alcibiades Socratis discipulus (ad partem sinistram imaginis).[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Monkhouse (1895) p. 670
  2. Rowlands (1901) p. 2

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cosmo Monkhouse, "Laurens Alma-Tadema, R.A." in Scribners Magazine vol. 18 no. 6 (Dec. 1895) pp. 663-681
  • Walter Rowlands, Among the Great Masters of Painting: Scenes in the Lives of Famous Painters (Bostoniae: Estes, 1901) pp. 1-8 Textus apud archive.org


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.