Latinitas bona

Phantasia (poetria ficticia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Phantasia nomen est poetriae ficticiae Aegyptiae quae Iliadem Odysseamque scripsisse dicitur secundum historiam ab erudito Byzantino Eustathio relatam, "Naucratitae cuidam" attributam.

Phantasia, Nicarchi Memphitae filia, vates in templo Hephaesti, carmina de bello Troiano et de reditu Ulixis scripsit et in templo deposuit. Homerus postea templum visitans sacerdotes persuasit ut exempla poematum sibi dedissent. Alii (ut dicit Eustathius) Homerum ipsum Aegyptium fuisse praetendunt; alii eum Graecum fuisse sed philosophos Aegyptios frequentavisse.

Eamdem fabulam Photius Ptolemaio Hephaestioni attribuit:

"ὅτι Φαντασία τις Μεμφῖτις Νιχάρχου θυγάτηρ συνέταξε προ Όμήρου τόν'Ιλιαχὸν πόλεμον καὶ την περί Όδυσσείας διήγησιν και ἀποκεῖσθαί φασι τας βίβλους ἐν Μέμφιδι Ὅμηρον δὲ παραγενόμενον, καὶ τὰ ἀντίγραφα λαβόντα παρὰ Φανίτου τοῦ ἱερογραμματέως, συντάξαι ἐκείνοις ἀκολούθως" (Photius, Bibliotheca, 190).

"[dicit Ptolemaius] Phantasiam quamdam Memphitem Nicharchi filiam primam ante Homerum Iliacum bellum et narrationem de Ulixe composuisse, caet."

Fons[recensere | fontem recensere]