Phalacrocorax

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Suliformes 
Familia : Phalacrocoracidae 
Genus : Phalacrocorax 
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Species typica
Phalacrocorax aristotelis.
Phalacrocorax auritus suas alas extendit.
Phalacrocorax gaimardi.
Phalacrocorax harrisi se in aquam immergit.

Phalacrocorax (Graece φαλακρος 'calvus, sine supercilio' + κοραξ 'corvus') est genus avium quae piscibus vescuntur familiae Phalacrocoracidarum ordinis Suliformium.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Genus Phalacrocorax a Maturino Iacobo Brisson zoologo Francico anno 1760 introductum est, Phalacrocorace carbone typo generis.[1][2][3]

Generi sunt viginti duae species descriptae, inter quas est una species quae saeculo undevicensimo exstincta facta est.[4]

Studium phylogeneticum moleculare anno 2014 prolatum dixit genus Phalacrocoracem non monophyleticum esse, et gregem quinque specierum tum in genus digestarum artius cum speciebus generis Leucocarbonis cognatum esse. Cui gregi erant Phalacrocorax magellanicus, Phalacrocorax auritus, Phalacrocorax brasilianus, Phalacrocorax harrisi, et Phalacrocorax aristotelis.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brisson 1760: 1: 60, 6: 511.
  2. Mayr et Cottrell 1979.
  3. Jobling 2019.
  4. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Hamerkop, Shoebill, pelicans, boobies, cormorants". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union .
  5. Vel Phalacrocorax olivaceus.
  6. Kennedy et Spencer 2014.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brisson, Mathurin Jacques. 1760. Ornithologie, ou, Méthode Contenant la Division des Oiseaux en Ordres, Sections, Genres, Especes & leurs Variétés. Lutetiae: Jean-Baptiste Bauche.
  • Jobling, J. A. 2019. "Key to Scientific Names in Ornithology." In Handbook of the Birds of the World Alive, ed. J. del Hoyo, A. Elliott, J. Sargatal, D. A. Christie, et E. de Juana. Barcinonae: Lynx Edicions. Editio interretialis.
  • Johnsgard, Paul A. 1993. Cormorants, darters, and pelicans of the world. Vasintoniae: Smithsonian Institution Press. ISBN 1560982160.
  • Kennedy, M., et H. G. Spencer. 2014. "Classification of the cormorants of the world." Molecular Phylogenetics and Evolution 79: 249–57. doi:10.1016/j.ympev.2014.06.020. PMID 24994028.
  • Mayr, Ernst, et G. William Cottrell, eds. 1979. Check-List of Birds of the World, vol. 1. Ed. secunda. Cantabrigiae Massachusettae: Museum of Comparative Zoology, Harvard University. Editio interretialis.
  • Nelson, Bryan. 2005. Pelicans, cormorants and their relatives: Pelecanidae, Sulidae, Phalacrocoracidae, Anhingidae, Fregatidae, Phaethontidae. Illustr. coloratae Andrew MacKay; adumbrationes John Busby. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0198577273.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks