Phaedon Elidensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Phaedo Elidensis)

Phaedon Elidensis vel Phaedon (Graece: Φαίδων) saeculo quarto ad saeculum tertium a.C.n. fuit philosophus Graecus qui Socratis discipulus Elidensem[1] sectam condidit.

Nomen enim eius in Platonis de immortalitate animae sermone traditum est; fuit autem ex Aulo Gellio servus, nam Socratem et praecepta sua audire Phaedon solebat. Ceterum Phaedon, paucis ante Socrates ciculam bibit, in carcere aderat. Sic etiam is in Platonis sermone Phaedo narravit quomodo Socrates mortuus esset; deinde autem ad Elidem reversus est in qua urbe sectam condidit.

Socratici discipuli qui in carcere eo die quo Socrates mortuus est aderant: Aeschines, Antisthenes, Apollodorus, Cleombrotus, Crito, Critobulus, Ctesippus, Epigenes, Euclides Megarensis, Hermogenes, Menexenus, Simmias, Cebes, Phaedon, Phaedondes, et Terpsion; Plato autem, quia aegrotabat, aberat.

Seneca a Phaedone dictum refert (epistulae, 14, 94): "Minuta quaedam" ut ait Phaedon "animalia cum mordent non sentiuntur, adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est; tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet."

Loci[recensere | fontem recensere]

nam Phaedro nihil elegantius, nihil humanius, sed stomachabatur senex, si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum, quem secutus est, fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo [non] nihil didicerat, tam male acceperit.
Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt. 1 Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. 2 Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. 3 Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. 4 Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. 5 Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Elis est regio in Peloponneso conterminis fere cum hodierna praefectura Elide.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!