Petrus de Nemosio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus de Nemosio (mortuus Damiettae anno fere 1219/1220), filius natu septimus Gualterii de Villebéon, camerarii regis, uxorisque Avelinae de Nemosio, fuit episcopus Parisiensis, successor Odonis de Soliaco.

Petrus de Nemosio fuit thesaurarius ecclesiae S. Martini Turonensis, mox ab anno 1208 episcopus Parisiensis. Ibi anno 1210 particeps fuit Concilii Parisiensis, praeside Petro de Corbolio archiepiscopo Senonensi, quo libri quidam philosophici proscripti sunt haereticique decem comburi relinquuntur. Anno 1211 Cruce signatus cum Petro de Cortiniaco aliisque hominibus nobilioribus expeditioni sacrae in Albigenses quadraginta dies participavit quo tempore Vauro expugnato incolae huius castri trucidati sunt.[1] Anno 1217 rursus cum quinta expeditione sacra ad Orientem iter fecit ibique iuxta Damiettam mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]