Petrus de Capella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus de Capella sive Francogallice Pierre de La Chapelle-Taillefert (anno ignoto ad La Chapelle-Taillefert Lemovicensis natus; die 16 Maii 1312 Avenione mortuus) fuit episcopus et cardinalis.

Professor fuit iuris Romani apud Aurelianenses annis circiter 1270-1280; inter discipulos erat Bertrandus de Got qui postea papa creatus, "Clemens V" nuncupatus, almam matrem suam Aurelianensem in universitatem erexit.

Petrus de Capella eleemosynarius meruit iuxta regem Philippum IV ab anno 1285 usque ad 1315. Die 19 Maii 1291 episcopus Carcassonis electus est (papa Nicolao IV, et die 25 Octobris 1298 episcopus Tolosanus (papa Bonifacio VIII). Cardinalis de S. Vitale creatus est anno 1305 a Clemente V discipulo suo, sed anno 1306 cardinalis episcopus Praenestinus.

Aureliani sepultus est in choro ecclesiae collegialis in sarcophago aeneo quem ipse iam antea construere iusserat. Sarcophagus hodie deperditus curiose anno 1770 a Beaumesnil descriptus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]