Petrus Wiesmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Wiesmann erat poeta latinus natus die 26 Octobris 1904 in urbicula Herisau sita in Re Publica Helvetica, fugitque societatem viventium anno 1981.

Anno 1928 ex Universitate Turicensi doctor philosophiae evasit.

In urbe Curiis Raetorum (Chur), ubi lingua in usu est lingua romanchia, rector factus est scholae cantonalis in qua litteras antiquas docebat.

Obiit die 14 Ianuarii 1981 Curiis Raetorum.

Praecipue notus est quia in latinum vertit iocose fabellas Doctoris Henrici Hoffmann quibus titulus Der Struwwelpeter.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]



Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.