Petrus Thomson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus Thomson
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Thomson: imago
Nativitas: 1948; Suva
Patria: Viti

Officium

Officium: President of the United Nations General Assembly
Munus: politicus, Legatus

Petrus Thomson, vulgo plene Peter William Thomson (Suvae in urbe natus anno 1948) est legatus Vitiorum.

Matre Vitiensi e gente Europaea orta, patre Ioanne magistratu Britannico, Petrus Thomson Alumnus est universitatis Aucopolitanae et collegii Wolfson apud Cantabrigienses. Iuxta regimen Vitiense ab anno 1972 stipendiarius, Tokium anno 1980, Sydneium anno 1984 missus est, sed praecipue in insulis Vitiensibus operam dabat, unde, rebus novis anno 1987 motis, exsilium in Nova Zelandia, deinde Australia petivit. Recentius ab anno 2010 legatus perpetuus Vitiorum iuxta Nationes Unitas meret. A die 13 Septembris 2016 usque ad 12 Septembris 2017 praeses fuit conventus generalis Nationum Unitarum.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]