Latinitas nondum censa

Petrus Kapica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kapica (ad sinistram) et Semënov. Boris Kustodiev anno 1921 pinxit

Petrus Leonidae filius Kapica (Russice Пётр Леонидович Капица, Pëtr Leonidovič Kapica; natus Cronstadii prope Petropolim die 26 Iunii secundum calendarium Iulianum, die 8 Iulii secundum Gregorianum 1894; mortuus Moscuae die 8 Aprilis 1984) fuit physicus Russicus Sovieticus.

Petrus Kapica annis ab 1912 ad 1919 in Instituto Politechnico Petropolitano eruditus est, ubi annis ab 1918 ad 1921 docebat. Annis ab 1921 ad 1934 Angliam incolebat, in laboratorio Ernesti Rutherford operi scientifico Cantabrigiae favens. Anno 1923, doctor Universitatis Cantabrigiensis factus est. Anno 1929, adeptionum suarum scientificarum causa, electus est socius correspondens Academiae Scientiarum URSS. Eodem anno electus est socius Regalis Societatis Londini.

Ab anno 1934 Petrus Kapica in Unione Sovietica praefectus Instituti Problematum Physicorum Academiae Scientiarum URSS laborabat. Anno 1939, electus est academicus Academiae Scientiarum URSS. Annis 1941 et 1943 Praemio Staliniano, annis 1945 et 1974 titulo Herois Laboris Socialistici ornatus est.

Anno 1978 Kapica, una cum Arno Allan Penzias et Roberto Woodrow Wilson, Nobelianum Physicae Praemium abstulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • De Petro Kapica in pagina Nobeliano Physicae Praemio dicata (Anglice)