Petrus Isselburg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus Isselburg
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Isselburg: imago
Nativitas: 1568; Colonia Agrippina
Obitus: 1630; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Officium

Munus: printer, editor, Chalcographus, pictor, delineator

Petrus Isselburg (vulgo: Peter Isselburg; Coloniae Agrippinae anno 1580 fere natus; Coloniae Agrippinae aut Norimbergae aut Bambergae anno 1630 fere mortuus) fuit chalcographus, delineator, libri editor et pictor Theodiscus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ferdinandi II effigies a Petro Isselburg sculpta

Fortasse Crispiani Passaei vel chalcographi Nederlandici discipulus, primum Coloniae Agrippinae de 1606 usque ad 1610 laboravit[1]. Anno 1610 ad Norimbergam migravit et ibi usque ad 1622 mansit[1]. Postea in hac urbe floruisse et ob eius chalcographias honorem consequi, anno 1621 contra regem hiemis opus Deß Pfalzgrafen Körauß auß Böheim Ober vnd Vnderpfalz edidit[2]. Sic Norimbergae civitatem amisit[2]. In Bambergam transmigravit igitur et ibi mansit de 1622 usque ad 1625, postea Coburgi de 1626 usque ad 1627 ob Ioannem Casimirum Saxoniae-Coburgi et denique Norimbergae anno 1630 laboravit[1]. Ubi mortuus sit non exploratum habet, probabiliter Coloniae Agrippinae aut Norimbergae aut Bambergae[1].

Maxime argumenta religiosa ac res effigiavit et despectus atque effigies perfecit[1], plerumque ex eius delineationibus[3]. Emblematum libros etiam illustravit, ut Wahlnürnberger, quem cum Augustae Vindelicorum Georgio Rem, chalcographo arte Scholae Altdorf sociatus, perfecit[4].

Ioachimus de Sandrart[1] et Ioannes Troschel eius discipuli fuerunt[5].

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ferdinandi II effigies, chalcographia, 1619, apud Hofbibliothek Arolsen
  • Minor esca maioris', chalcographia, Emblemata Politica In Aula Magna Curiae Noribergensis Depicta, 1617[6]
  • Manhemii obsidio, chalcographia, 29 x 37 cm[7]
  • "Fruchtbringenden Gesellschaft" conventus, chalcographia[8]
  • Friderici Gulielmi II Saxoniae-Altenburgi effigies, chalcographia, 1624, apud Hofbibliothek Arolsen[9]
  • Gulielmi Saxoniae-Vimariae effigies, chalcographia, 1624, apud Hofbibliothek Arolsen[10]
  • Ferdinandi II effigies, chalcographia, 1619, apud Hofbibliothek Arolsen[11]
  • Christophori Fürer von Haimendorf effigies, chalcographia, apud Hofbibliothek Arolsen[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Isselburg spectant.