Petrus Hermanus Schrijvers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Hermanus Schrijvers (Amstelodami 28 Octobris 1939) est latinista, professor academicus linguae et litterarum latinarum in universitatibus Groningen (1977–1980) et Leiden (1980–2001).

Socius est Academiae Latinitati Fovendae Romanae.

Biographica[recensere | fontem recensere]

Post studia humanitatis in Collegio Sancti Ignatii Amstelodami, studuit litteris classicis in universitate Amstelodamensi.

Deinde Lutetiae in Sorbonna studuit linguae latinae.

Reversus in patriam collaborator factus est Universitatis Amstelodamensis in qua anno 1970 de Lucretio sub directione professoris A.D. Leeman thesin praesentavit.

In Batavia Petrus Hermanus Schrijvers praecipue apud publicum notus est ut translator poëseos latinae. Propter quod anno 2007 honoratus est Pretio Oikos a publico.

Accepit etiam pretium "Martinus Nijhoff" anno 2011 propter eius translationem libri Lucretii de Rerum Natura, quem clamat omnium poëtarum Romanorum maximo ingenio praeditum esse.