Petrus Calderonius de la Barca

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Calderonius de la Barca
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Calderonius de la Barca: imago
Petrus Calderonius de la Barca: imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1600; Matritum
Obitus: 25 Maii 1681; Matritum
Patria: Hispania

Familia

Coniunx: no value
Proles: Pedro José Calderón de la Barca

Memoria

Sepultura: Matritum

Petrus Calderonius de la Barca[1] (Hispanice Pedro Calderón de la Barca; natus Matriti anno 1600, ibidem mortuus anno 1681) fuit scriptor scaenicus Hispanicus et eques Sancti Iacobi. Maxime notus ob comoedias metaphysicas La vida es sueño (scil. Latine Vita ipsa est somnus) et El Alcalde de Zalamea (scil. Latine Magistratus Zalameae).

Vita[recensere | fontem recensere]

Datur anno 1681 La divina Filotea

Primum Calderonius in Collegio iesuitarum Matritensi studebat, postea Salmanticae; adulescens quattuordecim annorum drama primum confecit. Scholam autem reliquit cum annos duodeviginti habuit, Salmanticae theologiae iuriumque studia terminaturus. Ingenium eius in festis pomposis promptum homines nobiles conciebat et maecenates attulit; sed tunc vita aulica Calderonio minus placuit. Quando expeditionibus particeps in Hispania et Batavia erat simul dramatica pepigit. Anno 1630 rex Philippus IV eum arcessivit, ut theatrum aulicum emendaret et festiva convenustaret. Ordinem Sancti Iacobi recepit atque salarium et multa alia necessaria ut choragia omnia suppeterent. Felice Lupo de Vega mortuo Calderonius poeta Hispaniae maximus erat.

In ordinem Franciscanorum autem intravit anno 1646 cum stipendia contra Catalauniam meruisset; septem annos post capellanus factus est in Ecclesia archiepiscopali Toleti scaena numquam neglecta. Ab urbibus maiores mandatus scripsit »Autos sacramentales«, theatra (allegorica) in festo Corporis Domini producenda. Anno autem 1663 Matritum recoluit ubi munus alterum ad oratorium aulicum nactus est et ad Fraternitatem Sancti Petri cooptatus est. Denique anno 1666 sacerdos maior in aula regia creatus est.

Gravitudo et receptio posterior[recensere | fontem recensere]

Comoedias 127, actus sacramentales in Corpore Domini 95, avocationes cum musica et ballatione (saynetes) centum et praeludia (loas) ducenta posteritati tradidit. Comoediarum scribendarum ars ab isto viro miro adimpletionem finalem adepta est. Omnibus scriptis regulas proprias inflavit, elegantiam sermonis, versuum volubilitatem; omnibus rebus harmoge interior atque exterior perfecta inerat. Velocitas et levitas dialogorum poetis Hispanicis generatim innatae esse videntur, sed Calderonius insuper nodos artos nectebat et ante vulgus exspectatione motum affabre resolvebat. Sic unicus inter collegas erat. Indoles eius maxima in partibus libere confectis ostenditur, e.g. apud »El príncipe constante. « In actibus sacramentalibus »La devoción de la cruz« a multis optimus habetur.

Dramatibus in saecularibus agitur saepe de veneratione et Ecclesiae et morum traditionalium (e.g. de uxoris infidelis poena). Opera nonnulla in historia fulciuntur, alia in mythologia, alia e psychologicis argumentum carpiunt.

Romanticismus Calderonicis renascentiam genuit, e.g. in litteris Theodiscis movebantur Clemens Brentano sive Zacharias Werner. In historiae litterariae scientiis viam paravit Augustus Gulielmus de Schlegel opere Spanisches Theater (1803-1809). Albertus Camus opus La Devoción de la Cruz scaenis recentioribus adaptavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Comedias verdaderas, 1726
  • Armin Gebhardt: Calderon, Spaniens bedeutendster Dichter. Ibidem-Verlag, Stuttgardiae 2002, ISBN 3-89821-223-8.
  • Peter Goßens: Eine »lebendige Monstranz«. Calderón und das Projekt der katholischen Weltliteratur im 19. Jahrhundert. In: Estudios Filológicos Alemanes. Revista del Gruppo de Investigación Filología Alemana. Bd. 13 (2007), p. 401–420
  • Stephan Leopold: La victoria del telos o la ironía de la representación: Tipología, legitimación y mestizaje en „La aurora en Copacabana“. In: Manfred Tietz (ed.): Calderón y el pensamiento ideológico y cultural de su época. Steiner, Stuttgardiae 2008, S. 317–336.
  • Stephan Leopold: Calderón y Kleist: Prinz Friedrich von Homburg como transposición hipertextual de La vida es sueño. In: Manfred Tietz (ed.): Teatro calderoniano sobre el tablado. Calderón y su puesta en escena a través de los siglos. Steiner, Stuttgardiae 2003, p. 261–274.
  • Christoph Strosetzki: Calderón. Metzler-Verlag, Stuttgardiae 2001, ISBN 3-476-10327-7.
  • Christoph Wurm: „El divino Orfeo“ – Calderón und der Mythos von Orpheus und Eurydike. In: Forum Classicum. 1/2011, p. 55–59.
  • Jing Xuan: Der König im Kontext. Subversion, Dialogizität und Ambivalenz im weltlichen Theater Calderón de la Barcas (= Studia Romanica, Band 124), Winter, Heidelbergae 2004, ISBN 3-8253-1664-5

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Calderonium spectant.