Petrus Bosquet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Bosquet
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Bosquet: imago
Nativitas: 8 Novembris 1810; Martianum
Obitus: 5 Februarii 1861, 11 Februarii 1861; Palum
Patria: Francia
Marescalcus Petrus Bosquet

Petrus Franciscus (Francice: Pierre) Bosquet (natus 8 Novembris 1810 Martiani, mortuus 5 Februarii 1861 Pali) dux militum, marescalcus atque vir publicus Francicus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post scholas militares Lutetiae atque Mettis finitam Bosquet anno 1834 succenturio minor ad exercitum Franciae in Agerino accessit. Anno 1847 cohortis praefectus nominatus est. Anno 1848 Castelli Tingitani divisioni imperabat et eodem anno legionis generalis factus est. Deinde contra Cabylos certavit. Ab anno 1853 inter Bellum Crimaeanum divisionem secundam rexit. Ibi proeliis Almae, Balaclavae atque Inceromaniae praestabat. Die 8 Septembris 1855 in expugnatione Sebastopolis graviter sauciatus est. Itaque in patriam reverti coactus est. Anno 1856 a Napoleone III imperatore senator atque marescalcus nominatus est. Anno 1858 dux militaris Tolosae factus est. Sed anno 1861 vulneribus inter Bellum Crimaeanum acceptis mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Bosquet spectant.