Petrus Antonius Michiel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cacao blanco (Theobroma cacao) a Petro Antonio Michiel pictum in opere I cinque libri di piante

Petrus Antonius, vulgo Pietro Antonio Michiel (Venetiis natus die 17 vel 18 Iulii 1510; ibidem mense Augusto 1576 mortuus) fuit botanista. Amicus fuit Petri Andreae Matthioli, Ulyssis Aldrovandi, Petri Bellonii Cenomani. Hortum botanicum apud se creavit. Opus titulo I cinque libri di piante, descriptionibus imaginibusque plantarum 1028 munitus, composuit, cuius textus (imaginibus quadraginta tantum comprehensis) anno 1940 divulgatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • Ettore De Toni, ed., Pietro Antonio Michiel: I cinque libri di piante. Venetiis: Carlo Ferrari, 1940 Textus apud Scribd
Eruditio