Latinitas bona

Petrus Šafirov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus Šafirov
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Šafirov: imago
Nativitas: 1669;
Obitus: 1 Martii 1739; Petropolis

Officium

Munus: Legatus

Memoria

Laurae: Order of the White Eagle, Order of St. Andrew

Petrus Pauli filius Šafirov (Russice Пётр Павлович Шафиров, tr. Pëtr Pavlovič Šafirov; natus familia Iudaica anno 1669, mortuus die 1 Martii stylo vetere, novo autem 12 Martii 1739 Petropoli) fuit rerum politicarum et diplomaticarum peritus Russicus, anno 1710 titulo baronis dignatus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1691, ut pater eius, in ministerio (prikaz) legatorum Russico officium munus interpretis tenebat. Annis ab 1697 ad 1698 in Legatione magna in Europam Occidentalem participavit, quo tempore familiaris tzaris Petri I factus est. Ab anno 1703 fuit secretarius cancellarii Theodori Golovin. Anno 1709 officia vicarii cancellarius|cancellarii et praefecti cursus publici obtinuit. Pactum de pace cum Imperio Ottomanico anno 1711 fecit, etiam in subscriptione pactorum de consociatione cum Polonia et Dania (anno 1715) atque Borussia et Francia (anno 1717) participavit. Ab anno 1717 fuit vicarius praesidis Collegii (ministerii) rerum extranenarum, in praepatatione pacti pacis cum Suecia anno 1721. Anno 1723, certationis inter communitates Aulae Caesareae causa peculatus damnatus est ad mortem, adinstar tamen exsilio in Novogardia Inferiori affectus. Anno 1725, a Catharina I ex exsilio redditus, praeses Collegii commercii factus est. Ab anno 1727 ad annum 1730, tempore regiminis imperatoris Petri II, in demissione erat. Annis ab 1730 ad 1732 Teherani in urbe legatus, anno 1732 pactum cum Irania fecit. Anno 1733 praeses Collegii commercii denuo factus est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Šafirov spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия