Latinitas nondum censa

Petrus Čaadaev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Čaadaev
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Čaadaev: imago
Nativitas: 27 Maii 1794; Moscua
Obitus: 14 Aprilis 1856; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Petrus Iacobi filius Čaadaev (Russice Пётр Яковлевич Чаадаев, tr. Pëtr Jakovlevič Čaadaev; 7 Iunii 179426 Aprilis 1856) fuit philosophus et scriptor Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Petrus Čaadaev annis ab 1808 ad 1811 in Universitate Moscuensi educabatur. In Bello Patrio (anno 1812) et in militiis sequentis contra Napoleonem (annis 1813 et 1814) participavit. Anno 1816 Francomurarius factus, ab eodem anno amicus Alexandri Puškin fuit. Ab anno 1819 ad societatem Decembristarum pertinebat, sed ibi non activus fuit. Ab anno 1823 ad annum 1826 in Germania, Britannia et Francia peregrinabat. Postquam Russiam revenit, Moscuae colebat, et annis ab 1829 ad 1831 opus magnum suum, Epistulas de philosophiae historia octo more Illuminationis Francogallice scripsit. Cum prima epistularum harum Russice publicata est, anno 1836, auctor a rectione Imperii Russici damnatus et dementem esse declaratus, in custodia domestica ad annum 1837 erat, cottidie a medico examinabatur. Anno 1837, custodia cum examinationibus medicis finita, Čaadaev autem interdictione scribendi affectus est. Eodem anno Apologiam dementis suam scripsit, post mortem auctoris in lucem editam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Гершенсон М. О. Грибоедовская Москва. Чаадаев. Очерки прошлого. Moscuae: Издательство МГУ, 1989.
  • Лазарев В. В. Чаадаев. Moscuae: Юридическая литература, 1986.
  • Лебедев А. А. Чаадаев. Moscuae: Молодая гвардия, 1965.
  • Тарасов Б. Н. Чаадаев. Moscuae: Молодая гвардия, 1986.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Čaadaev spectant.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!