Peter Grossardt

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Peter Grossardt
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Augusti 1963; Altstätten
Patria: Helvetia

Peter Grossardt (natus die 11 Augusti 1963 Altsteti) philologus linguarum quae classicae dicuntur praeclarus.

Qua eruditione fructus sit[recensere | fontem recensere]

Grossardt cum anno 1983 universitatem Friburgensem frequentaret utrique linguae itemque Russicae studens septimo denique anno docendi licentiatum adeptus est. Examine superato tres annos in schola cantonali Oltensi Latinam docuit linguam studia etiam humaniora colens. Cum insequenti anno adiendi collegialis universitatis Londiniensis facultate dignatus esset anno demum 1997 paternam apud universitatem Friburgensem doctoratum obtinuit. Sequentibus quattuor annis Amstelodamensis atque Havardiensis universitates frequentabat. Inter annos 2002 et 2004 sedem comparatisticae doctrinae universitatis Friburgensis tenuit ibique habilitatem illius rationis itemque philologiae assecutus est. Dein cum quattuor annos Monachi in linguae Latinae thesauri qui dicitur edendis articulis versatus esset anno 2008 universitatis Lipsiensis factus est membrum docens. Demum anno 2015 philologiae professuram extraordinariam huius almae matris meruit.

Variis cum generibus utriusque linguae litterarum studeret tamen praecipue Maeonidae carmina antiquissimorum Graecorum lyricam artem quaeque regnantibus Romanis imperatoribus Graece confecta sint tractavit. His in conscribendis saepe comparatistica rationi nixus est.

Quos fere tractatus confecerit[recensere | fontem recensere]

  • Die Trugreden in der Odyssee und ihre Rezeption in der antiken Literatur (= Sapheneia. Band 2). Lang, Bern 1998, ISBN 978-3-906759-85-2 (zugleich Dissertation, Universität Fribourg).
  • Die Erzählung von Meleagros. Zur literarischen Entwicklung der kalydonischen Kultlegende (= Mnemosyne Supplement 215). Brill, Leiden 2001, ISBN 90-04-11952-3.
  • Einführung, Übersetzung und Kommentar zum Heroikos von Flavius Philostrat (= Schweizerische Beiträge zur Altertumswissenschaft. Band 33). 2 Bände, Schwabe, Basel 2006, ISBN 978-3-7965-2203-1 (zugleich Habilitationsschrift, Universität Fribourg).
  • Achilleus, Coriolan und ihre Weggefährten. Ein Plädoyer für eine Behandlung des Achilleus-Zorns aus Sicht der vergleichenden Epenforschung (= Classica Monacensia. Band 36). G. Narr, Tübingen 2009, ISBN 978-3-8233-6483-2.
  • Stesichoros zwischen kultischer Praxis, mythischer Tradition und eigenem Kunstanspruch. Zur Behandlung des Helenamythos im Werk des Dichters aus Himera (= Leipziger Studien zur klassischen Philologie. Band 9). Narr, Tübingen 2012, ISBN 978-3-8233-6767-3.
  • Praeconia Maeonidae magni. Studien zur Entwicklung der Homer-Vita in archaischer und klassischer Zeit (= Leipziger Studien zur klassischen Philologie. Band 10). Narr Francke Attempto, Tübingen 2016, ISBN 978-3-8233-8060-3.