Pertti Kurikan Nimipäivät

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pertti Kurikan Nimipäivät anno 2015.

Pertti Kurikan Nimipäivät est grex musicae punkianae Finnicus anno 2009 conditus. Ex quattuor viris debilitate passis constat, qui ipsi et modos componunt et verba cantuum scribunt. In Cantus Eurovisionis certamine anni 2015 Finniam repraesentaverunt carmine Aina mun pitää (sc. Semper debeo[1]).

Aina mun pitää[recensere | fontem recensere]

Ecce verba Aina mun pitää carminis, quae Latine convertit et in blog sua edidit Tea Pelkonen, latinista Finnica.

Semper debeo
semper purgare debeo
semper lavare debeo
semper operari debeo
semper medicum visitare debeo
computatro uti non licet, nec televisionem spectare
ne cum amicis quidem convenire!
semper domi esse debeo
semper negotia gerere debeo
semper probe comedere debeo
semper probe bibere debeo
dulciola edere non licet, nec limonatam bibere
ne alcoholicas quidem potare!
semper quiescere debeo
semper dormire debeo
semper expergisci debeo
semper me lavare debeo[2]

Sodales gregis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]