Latinitas inspicienda

Perth Amboy

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium Argentariae Nationalis (Anglice: National Bank Building) quod locatum est apud "Quinque Angulos," situs ubi viae Smith et Status transgrediuntur et via Novus Brunswick terminat.

Perth Amboy est parva urbs historica in orientali reipublicae Novae Caesareae in Civitatibus Foederatis Americae ora. Urbs inmigrantes recentissimos attrahere solet. Secundum censum anni 2000, plurimi (69.83%) suorum hominum erant Hispanici.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs iacet in 40° 31′ 10″ Sept., 74° 16′ 31″ Occas. (40.519455°, –74.275326°). Superficies est 15.5 km² totale,? 12.4 km² terrae et 3.1 km² aquae. Territorium suum constat in paeninsula inter flumen Raritanum et fretum Insulae Statenis. Fines habet septentrionales cum oppido Woodbridge. Flumen Raritanus Perth-Amboyem ab urbe Meridionali Amboye separat. Pons Victoria, super flumen Raritanum, duas urbes Amboyes committet. Fretum Arthurianum oriente urbem ab Insula Statene, territorio Novi Eboraci, separat. Pons Outerbridge, super fretum, urbem et Insulam Statenem committit. Linea ferrivia "North Coast" per multas urbes secundum oram it, insulam Manhatam in urbe Novo Eboraco inclusam, et multi burgenses Perthamboyenses, qui in Manhatam laborant, per ferriviam commeant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Domicilium Proprietarii Novae Caesareae qui Gubernator Guilielmus Franklin occupavit annis 1774-1776.

Ante colonias Europaeas, regio Perthamboyensis "Ompoge" appellabatur a Lenni Lenape, indigenis Americanis, qui erant ramus gentis Algonquinae. Nomen postmodo "Emboyle" commutatur, tum "Amboyle." Coloni anno 1683, cum colonia publice accorparata est, terram saepe appellabant "Ambo" aut "Punctum Amboy," et demum simplice "Amboy." Anno 1686, cum coloniaa caput Caesereae Orientis facta est, coloni "Perth" ad nomen adduxerunt in honore Proprietarii Coloniae Realis, Comitis Perthiae. Post triginta duos annos, Perth Amboy cartam urbem accorporantem publicam a rege Britanniarum Georgio I concipit.

Curia urbana antiqua Perthamboyensis, ubi Nova Caesarea, ante caeteris civitatibus Rogationem Iurum Foederalem imprimis ratificavit.

Usque ad annum 1702, Perth Amboy erat caput Caesareae Orientis. Tunc, post annum 1702, erat caput Novae Caesariae quando ipsa creata fuisset ex colonias Caesariae Orientis et Caesariae Occidentis. Anno 1774, Gubernator Guilielmus Franklin, filius Beniamini Franklin, domicilium magnum, ab proprietariis fabricatum, accepit, sed gubernator, Britanniae fidelis, domicilium proprietarii breve tempore habitabat ob Bellum Libertatis Americanae anni 1776. Bello confecto, aedificium in domicilium privatum factum est. Postmodum conversus est anno 1809 in deversorium conventiculum "The Brighton House" et anno 1883 in deversorium anachoresem "Westminister." Domicilium Proprietarii, quod unica regia gubernatoriae est ab antiquitate coloniali in Civitatibus Foederatis Americae, hodie possessio est rei publicae Novae Caeseareae, a Consortione Domicilii Proprietarii administrata.

Hodiernum Iuris Forum et Sedes Vigilium urbis.

Perth Amboy etiam Curiam Urbanam habet antiquissimam inter eas quae in usu perpetuo in America esset. Anno 1685, prima curia statuta est. Ob incendia, varias curias novas eodem situ in annis 1713, 1745, et 1767 statuere necesse erat. Curia Urbana praesens anno 1767 statuta est, cum spatio pro Aula Iuridica, Assemblea? Provincialis, Consilio Gubernatoris, et Administratione Urbana. Fuit in eis aulis ubi Nova Caeseara, ante caeteras civitates, Rogationem Iurum Foederalem (Anglice: "Bill of Rights") imprimis ratificavit. Quamquam curia annis 1826 et 1872 renovata est, nonnullae structurae significantes eius anni 1767 hodie manent.

Notanda[recensere | fontem recensere]

Navis subaquanea Holland VI, quae anno 1900 baptizata est USS Holland.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Sylvano Americano in "Collections of the New Jersey Historical Society", By New Jersey Historical Society (Google Books)
  2. John P. Holland, 1841-1914, By Richard Knowles Morris (Google Books)
  3. NYT:PERTH AMBOY MOB IN ANTI-KLAN RIOT; SCORES ARE BEATEN; Crowd of 6,000 Drive Ku Kluxers From Hall, Pummeling and Stoning Them. POLICE TEAR GAS FUTILE Fire Department Attempts to Halt Assault, but Rioters Cut Every Line of Hose.