Persepolis (pellicula)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Persepolis (discretiva)

Persepolis Titel 2011.jpg
Persepolis
2007
Dispositor:
Vincentius Paronnaud
Marjane Satrapi
Scriptor:
Vincentius Paronnaud
Marjane Satrapi
Primi actores:
Chiara Mastroianni
Catherina Deneuve
Danielle Darrieux
Simon Abkarian
Compositor:
Olivier Bernet
Dies publicandi:
23 Maii 2007 (Canuae)

27 Iunii 2007 (Francia)

Duratio:
95 min.
Natio:
Francia
Lingua:
Francice
Impensa:
$7.300.000
Venditio ex theatro:
$22.800.000
Marjana Satrapi, quae in pellicula de sua vita narrat.

Persepolis (Francogallice Persepolis, Persice پرسپولیس ) est pellicula Francogallica quae non e photogrammatis sed e picturis constat. Agitur de puella Persica quomodo vixit et ante et post revolutionem Iranianam. Haec puella est Marjana Satrapi quae pelliculam et narrationem composuit et ita de sua vita ipsa narrat. Pellicula fortiter a re publica Iraniana exprobrata est. Duo Praemia Academiae petivit. In sua oratione in praemii adsignatione Canuae, Marjana Satrapi dixit: "Quamquam haec pellicula universalis est, praemium omnibus Iranicis tribuo."[1]

Trama[recensere | fontem recensere]

Anno 1978, Marjana Satrapi, Ebis et Tajis filia, est parva et vegeta puella. Quae puella quam multae est, sed vult Galaxiae extrema magna prophetissa esse; saepe cum Deo loquitur, sed Marxismum Communismumque miratur,a patruo Anush pertractata. Revolutio tamen, atque digressus islamicus, vitam familiamque suam perturbabit. Nam mulieres coactae sunt caput velari, Anush animadversus est, et Iracum arma tulit contra Iraniam. In 1984 parentes Marjanam vivendum miserunt in Austriam, in qua multos casus ei accidit, et vitam periclitatur.

Rei Publicae Iranianae Responsio[recensere | fontem recensere]

Farabi fundatio, Rei Publicae Iranianae societas, misit domui francogallici legati Teherani epistulam dicentem: "Pellicula male ostendit effectus gloriosae revolutionis islamicae."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs proprius (Anglice)