Perry Christie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Perry Christie
Res apud Vicidata repertae:
Perry Christie: imago
Nativitas: 21 Augusti 1943; Nassau
Patria: Insulae Bahamenses
Nomen nativum: Perry Gladstone Christie

Officium

Officium: Prime Minister of the Bahamas, Prime Minister of the Bahamas, Prime Minister of the Bahamas, Member of the Privy Council of the United Kingdom
Munus: Politicus, athletics competitor

Consociatio

Factio: Progressive Liberal Party
Religio: Ecclesia Catholica Romana

Perry Gladstone Christie (in urbe Nassau natus die 21 Augusti 1943) est politicus Bahamensis. Alumnus est universitatis Birminghamiensis et Templi Interioris Londiniensis. Senator nominatus est anno 1974 a Lynden Pindling primo ministro et duce factionis liberalis progressivi. Legatus est ad parlamentum Bahamense ab anno 1977 et mox minister valetudinis creatus est, sed ab anno 1982 ad 1984 minister peregrinationis fuit. Inde e consilio ministrorum exclusus est usque in annum 1990, quo anno minister ab agricultura, commercio, industria factus est. Factione liberali progressiva anno 1992 in comitiis devicta, Lynden Pindling a munere ducis huius factionis anno 1997 recedente, Perry Christie eo succedit. Victor comitiis proximis primus minister a die 3 Maii 2002 usque ad 4 Maii 2005 et a 6 Iunii eiusdem anni ad 4 Maii 2007, rursus a die 8 Maii 2012 meret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Koji Sekimizu secretarius generalis organizationis internationalis maritimae (ad sinistram partem) et Perry Christie Londinii anno 2013 picti