Peregrinus Ernetti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pater Benedictinus Peregrinus Ernetti (19251994) fuit musicologus, monachus, et exorcista, natione Italus.

Praecipue notus est propter instrumentum ab eo inventum, quo potuisset voces et etiam imagines temporum praeteritorum audire et videre.

Hoc instrumentum appellatum est ab eo chronovistrum.

Ille monachus affirmavit se hoc chronovistro audisse, vidisse et in taeniam electronicam recepisse scaenam tragoediae deperditae Ennii cui titulus Thyestes.

Quaedam philologa Americana, Doctrix Catharina Owen Eldred, profestrix in Universitate studiorum Princetoniensi textum huius tragoediae in sermonem Anglicum transtulisse dicitur.

Dominus Peregrinus Ernetti etiam adfirmavit se audivisse Ciceronem ipsum loquentem in senatu Romano.

Post mortem Monachi Ernetti, illud instrumentum repositum esse videtur in quadam cella secreta Civitatis Vaticanae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Père François Brune, Le Nouveau Mystère du Vatican, Albin Michel, 2002
  • Père François Brune, Le Chronoviseur, Oxus, 2004
  • Robert Charroux, Le livre du Passé mystérieux, (Éditions J'ai lu), Parisiis, 1983, p. 257 à 261.
  • Alaenus Divutius (Alain Van Dievoet), "De vera pronuntiatione Latina", (de chronovistro) in, Melissa. Europaea folia sexies in anno latine edita, n° 50, Bruxellis, 1992, p. 16.
  • Peter Krassa, Father Ernetti's Chronovisor : The Creation and Disappearance of the World's First Time Machine, New Paradigm Books, 2000.
  • Régis Ladous, « Voix et images d’ailleurs. Les deux fables de dom Ernetti », Ethnologie française (Presses Universitaires de France), 2003/2, t. XXXVII, ISSN 0046-2616.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]