Pentaludus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Merge-arrows.svg
Suadetur ut haec commentatio in unam cum Pentagame contribuatur.
De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to merge this page with Pentagame. Please give your opinion on the talk page.
German language
Deutsch
Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Pentagame. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum.
Esperanto language
Esperanto
Proponatas tiun ĉi paĝon kunigi kun Pentagame. Bonvole komenti prie en la diskutejo.

Pentaludus (-orum, m.pl.) sive Pentagame est tabularis artis, ingenii, et stratagematis ludus.

Tabula pentagrammiforma, quattuor cohortes quinorum peditum coloratorum, quina impedimenta nigra et cana Pentaludum componunt. Fit Ioh. Aridus (Jan Suchanek).

Cohortes[recensere | fontem recensere]

Lusor quisque agit pedites quinos, quibus est eadem forma (aut stella aut luna &c.), sed sunt diversi colores. Sic tua cohors peditem caeruleum, peditem rubrum &c. continet.

Dispositio[recensere | fontem recensere]

In quinque nodis positis in circulo, qui circumvenit pentagramma, ponite pedites eiusdem coloris: pedites albos in nodo albo, caeruleos in nodo caeruleo &c. Praeter illa decem loca quae nodos formant, existunt alter octoginta aedicula in viis, ubi pedites in ludo etiam possunt collocari. Sunt etiam impedimenta nigri et impedimenta cana. Impedimenta nigra ponite in nodis centri. In centro retinete impedimenta cana.

Propositum[recensere | fontem recensere]

Destinatio per unum quemque peditem, qui occupat nodum externi circuli, est nodus eiusdem coloris in interno pentagrammatis. Albo est eundum ad album, rubro ad rubrum &c. Lusor victor qui primus duxit tres pedites ad nodum aequi coloris.

Regulae[recensere | fontem recensere]

Duc peditum tuorum unum in quamvis directionem sequens aut viam circuli aut vias stellae, quoad per regulas potes occupare aediculum.

In quodlibet aediculo libero, ubi duae lineae conveniunt, tibi licet de via recta declinare sine retentione.

At numquam tibi licet transcendere nec impedimenta nec pedites alios.

Potes vero ingredi in aediculum occupatum:

Se ibi stat impedimentum nigrum, id pone in aediculo libero ad libitum.

Se ibi iam stat pedes alius, pedites positiones suas mutare debent.

Se ibi sunt plures pedites (non potest fieri, nisi initio ludi), elige unum mutandum.

Ita potes etiam mutare positiones duorum peditum tuorum.

Bis eundem ne cana; eundem motum non licet iterum.

Pedes progressus ad finem ludo abit. Pone eum in centrum. Accipe per illo impedimentum canum et colloca in aediculo, quoad tibi paret.

Quando captas tale impedimentum canum, remove a tabula.

Lusor qui primus tres pedites ad finem duxit ludo victor.

Gesta, non verba!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

pentagame.org