Jump to content

Pisistratus

E Vicipaedia
(Redirectum de Peisistratus)
Haec commentatio ad Pisistratum Atheniensium tyrannum, Hippocratis filium spectat. Si quem alium Pisistratum quaeris, vide s.v. Pisistratus (discretiva)

Pīsistrătus (Graece: Πεισίστρατος), Hippocratis filius Atheniensis (circa annum 607 a.C.n. natus, 528 defunctus), fuit vir publicus Graecus, Atheniensium tyrannus post res populo favente aversas, annis 561, 559-556, 545-528 a.C.n. regnans. Hippocratis cuiusdam philosophi et magistri filius, Pisistratus nomen fert Pisistrati Nestoris filius minimus. Secundum Plutarchum, amatus fuit Solonis[1], cuius inceptis adfuit, et fortiter ad capiendam Salamina pugnavit—Aristoteles autem negat haec facta esse, aut quicquam amoris inter Pisistratum et Solonem fuisse.

  1. Vitae Parallelae: Solon