Pax Misenensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aureus effigies M. Antonii et Octaviani monstrans, anno 41 a.C.n. ad Triumviratum commemorandum incusus. Obv.: M ANT IMP AVG III VIR R P C M BARBAT Q P. Rev.: CAESAR IMP PONT III VIR R P C.
Nummus aureus a Pompeio factus, Sicilia, 37-36 a.C.n.

Pax Misenensis[1] seu Puteolana[2] a triumviris Octaviano et Antonio cum Sex. Pompeio composita est medio anno 39 a.C.n. Colloquia iuxta Misenum habita Gulielmus Shakesperius in tragoedia Antony and Cleopatra ostentat (act. 2 sc. 6), cenamque in nave Sex. Pompeii celebratam (act. 2 sc. 7). Shakesperius narratione Plutarchi usus est quam in versione Anglica Thomassi North perlegerit.

De pacis condicionibus[recensere | fontem recensere]

Triumviri Siciliam, Sardiniam, Corsicam aliasque insulas quas occupaverat Sexto Pompeio per quinquennium regendas relinquunt. Marcus Antonius Peloponnesum quoque addidit, postquam incolae tributa sibi debita pependerint (quod quidem numquam accidit). Servi qui in Sexti Pompei exercitu militaverant libertatem[3], homines ingenui restitutionem in pristinum statum et amnestiam adipiscebantur. Ipse Sextus ad consulatum anni 33 a.C.n. designabatur et in augurum collegium adliciebatur. Praeterea 17 500 000 denariorum accipiebat quibus bona paterna e proscriptione amissa compensarentur. Rursus Sextus Pompeius pollicetur praesidia e litoribus Italiae revocaturum, commeatum et commercium maritimum circa Italiam in posterum non prohibiturum, servos fugitivos non recepturum. Illa pax non diu mansit : neutrae partes enim promissa observabant[4]. At proscripti qui ad Sextum Pompeium confugerant in pristinam dignitatem restituti Romam redire potuerunt. Mox sacerdotia etiam et magistratus gesserunt. Qua spe permoti Sextum Pompeium ad huiuscemodi pacem iampridem hortabantur.

De cenis pace facta celebratis[recensere | fontem recensere]

Appianus de cenis, quas principes inter se praebuerunt, sic narrat:

His factis, stati hospitio se invicem exceperunt; ordine, quo id a quoque fieret, sorte decreto. Primus Pompeius hexere ad aggerem appulsa excepit hospites; sequentibus diebus Antonius et Caesar, fixis in eodem aggere tentoriis: quod quidem hoc praetextu faciebant, ut omnibus epulum praeberetur in litore; sed fotasse mutuae magis securitatis causa, et ad suspicionem removendam. Nam ne sic quidem cura fuit remissior; sed et naves praesto erant in stationibus, et satellites circa eos stabant, et ipsi convivae quoque sub veste accincti erant pugionibus. Fertur autem Menodorus, dum in navi epulabantur hospites, ad Pompeium misisse, eumque admonuisse ut, adversarios dolo aggressus, ulcisceretur illatam patri fratrique iniuriam, et occasione arrepta, paternum sibi assereret imperium: se enim, cum navibus in proximo versantem, curaturum, ut nemo effugiat: Pompeium vero, quemadmodum et ipsius generi, et conditioni, qua tum res erant, conveniebat, respondisse: Utinam Menodorus hoc absque me posset perficere" nam illi periurium convenit, non Pompeio. In ea cena Pompeii filia, Libonis neptis, desponsa est Marcello, privigno Antonii, Caesaris sororis filio (Appianus, Historia Romana 5.73: (versio editionis Didot, pp. 544-545 apud Google Books)).

Plutarchus cenam apud Sex. Pompeium celebratam refert:

Inde acta mutuo convivia, et forte Pompeio contigit ut prior istos exciperet. Hic quaerenti Antonio, ubinam cenaturi essent, Illic, inquit navem ostendens sexremem praetoriam; haec enim paterna domus Pompeio relicta est (exprobrans Antonio, quod is paternam ipsius domum possideret[5]). Nave in ancoris stante, ponte a promontorio ad navem facto, studiose eos excepit hospitio. Fervente autem convivio, et dictis in Cleopatram et Antonium salsis iactatis, Menas pirata ad Pompeium accedens, tacite, ita ut exaudiri a nemine posset, Visne, inquit, succisis navis ancoris te non Sardiniae et Siciliae, sed Romani dominum imperii faciam? Pompeius exiguum temporis secum eam rem meditatus: Iniussu, ait, meo, o Mena, id tibi faciendum fuit, nunc praesenti rerum statu contenti simus; id peierare enim non est meum. Atque ita vicissim convivio ab illis accceptus in Siciliam navigavit (Plutarchus in "Vita Marci Antonii" 32.5-8: versio Th. Doehneri).

Dio Cassius brevius sic ait:

Secundum haec conviviis sese mutuo et alii et ipsi principes exceperunt. Sextus Pompeius copiis erat instructior: is itaque non ante in terram egressus est, quam Caesar et Antonius in navem ad ipsum venissent: ac poterat sane utrumque in navi cum paucis quibusdam habens interficere, quod ei consilium Menas tum dedit, sed id quidem noluit: ac quamvis Antonium scitissimo dicto false notavit, tamen nihil praeterea egit, quo se memorem acceptarum iniuriarum ostenderet. Ceterum id dictum tale fuit Carinae loci nomen est Romae, quo in loco Pompeius Magnus aedes habuerat, quas tum temporis Antonius possidebat: porro autem navis quoque aliqua pars carina dicitur: ea ambiguitate ludens Sextus convivium aiebat se ipsis "in Carinis suis" praebere. Postridie ipse convivio exceptus filiam suam M. Marcello, cuius avunculus erat Caesar, despondit. Id igitur bellum ad hunc modum in aliud tempus reiectum est (Dio Cassius, Historia Romana 48.38: versio Xylandri).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Provinciarum partitio post pacem ictam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita apud J. Valart, ed., Horatii opera (p. xx apud Google Books); "circa Misenum pax inita" Velleius Paterculus, Historiae 2.77.1
  2. Ita apud C. de La Rue, ed., P. Virgilii Maronis opera (p. 30 apud Google Books)
  3. Paucos post annos victor Octavianus iusiurandum suum parvi habuit : nam omnes illos servos in legionibus comprehendi iussit et prioribus dominis eos reddidit. Quorum dominum non invenerunt ii ad crucem missi sunt.
  4. Cassius Dio XLVIII,45.4.
  5. De quo confer Velleium Paterculum : haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur (II,77).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Emilio Gabba, "The Perusine War and Triumviral Italy" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 75 (1971) pp. 139-160