Pausanias (dux Lacedaemonius)

E Vicipaedia

Pausanias (mortuus circa 460 a.C.n.) e stirpe regia Agiadum natus, filius Cleombroti erat et nepos regis Anaxandridae II. Ipse non regnavit ː tutelam patruelis sui Pleistarchi regis, filii Leonidae I, tantum gessit[1] sed eius filius Plistoanax Pleistarcho successit et inclitus rex Pausanias eius nepos fuit. Pausanias noster ad gloriam pervenit dum Gtaecos Persarum dominationem aspernantes in pugna apud Plataeas anno 479 a.C.n. ducit quae de eventu secundi belli inter Graecos et Persas decidit. Anno sequenti classi sociorum ex omni Graecia praeerat quae Byzantium cepit et maximam partem insulae Cypri subegit[2] et civitatibus Graecis Asiae auxilium adversus Barbaros tulerunt.

Multam invidiam tamen tam apud Spartanos quam apud Athenienses ob superbiam movit et accusationes variae ei inlatae sunt. Tum Lacedaemonii eum Spartam revocare maluerunt eo magis quo iam Medismi (nam Graeci antiqui Medos a Persis vix distinguebant) suspicionem moverat. Hilotas quoque praemio libertatis ad seditionem hortari insimulabatur. In fine iussu ephororum inedia in templo Athenae Chalcioecae inclusus periit quo supplex fugerat. "Medismi" enim sui illas poenas dedit. Certe homo vanus erat qui hoc distichum elegiacum tripodi a Graecis Delphis consecrato inscripseratː

Ἑλλήνων ἀρχηγὸς ἐπεὶ στρατὸν ὤλεσε Μήδων,
Παυσανίας Φοίβῳ μνῆμ' ἀνέθηκε τόδε. (Hoc estː "Graecorum dux postquam exercitum delevit Medorum // Pausanias Phoebo monumentum dedicavit hoc").

Paulo post civitas Spartana hanc inscriptionem eradendam curavit atque in eius locum socias civitates enumeravit quae ad Plataeas cum Persis pugnarunt[3]. Thucydides narrabat quomodo ex litteris interceptis et sermonibus a duobus ephoris de indutria dissimulatis auditis manifestus fuerit tyrannidem adfectasse et societatem cum Xerxe, Persarum rege, fecisse cui Graeciam traditurum sese pollicebatur. Moderni, Thucydidis auctoritate quamvis moti, de veritate huius coniurationis diversas sententias tulerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Alec Blamire, "Pausanias and Persia", in Greek, Roman, and Byzantine Studies, 1970 ː 295-305
  • F. Bourriot, "Pausanias, fils de Cléombrotos, vainqueur de Platées", L'information historique 1982(44) ː 1-16
  • J. A. S. Evans, "The Medism of Pausanias: Two Versions", Antichton 1988(22) ː 1-11 Cambridge core
  • J.F. Lazenby, The Defence of Greece, 490-479 B.C., Liverpool University Press 1993.
  • Edmundus Lévy, Sparte: histoire politique et sociale jusqu'à la conquête romaine. Parisiis, Seuil, 2003. ISBN 9782020324533.
  • A. Lippold, "Pausanias von Sparta und die Perser", Rheinisches Museum, 1965ː 320-341
  • L. Schumacher, "Themistokles und Pausanias : Die Katastrophe der Sieger", Gymnasium 1987(94) ː 218-246