Paulus Schneider

E Vicipaedia
Pittacium cursuale Germanicum anni 1989, cum Pauli Schneider effigie

Paulus Schneider (natus Pferdsfeld ad Tergum Caninum die 29 Augusti 1897; necatus Vimariae die 18 Iulii 1939) fuit theologus Germanicus et fidei Christianae martyr. In castris carceralibus Buchenwaldiae[1] indefesse evangelium praedicavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cruciniaci et Giessae gymnasia frequentavit antequam sponte sua anno 1915 expeditionibus militaribus sese adunaret. Ex anno 1918 theologiae studuit Giessae, Marburgi atque Tubingae. Studiis anno 1922 finitis ad fabricam ferream Hörde (apud Dortmund) operam dabat, ut praxim in animis curandis necnon vitae quotidianae operariorum scientias sibi ferret. Annis 1923 et 1924 Berolini in organizatione municipali Stadtmission ad miserorum sortem levandam laboravit.

Ordinatio sacerdotalis mense Ianuario 1925 Assindiae facta est; anno insequenti Hochelheim et Dornholzhausen apud Wetzlar locum pastoralem patrium implere coepit.

Schneider regimini adversarius[recensere | fontem recensere]

Cum membrum Ecclesiae Confitentis esset, mox sese nazismo opposuit praedicaturus et contra ideologiam barbaram et contra homines publicos maioris momenti (inter quos Ernestus Röhm, Iosephus Goebbels, Alfredus Rosenberg). Officiales autem factione NSDAP iubente theologum anno 1934 in communitates magis remotas misit, quae Dickenschied et Womrath nuncupantur. Paulus Schneider obstinatus invectivas pergens a vigilibus Gestapo (usque ad annum 1937) pluries interrogatus atque comprehensus est. Mense Februario 1937 Paulus Schneider ipse magistrum religionis quendam nazismo optemperantem ab omnibus servitiis ecclesiasticis prohibuit itaque quasi excommunicavit.

Quo facto Schneider Confluentibus in carcerem missus est. Die 24 Iulii 1937 autem liberatus Rhenaniam relinquere debuit. Quippe qui mansionem in Rhenania pergeret die 3 Octobris 1937 rursus captionem pessus est. Die 28 Novembris autem Buchenwald in castris haud procul a Vimaria sitis in custodiam coniectus est. Cum officiales ecclesiastici silerent, Paulus rigidus atque contumax cruciatus multos tulit. Homelia quam publice ex subterraneis carceribus specialibus habuit res aggravabat; denique veneno a nazistis interfectus est.

Eius exsequiis autem Dickenschied die 21 Iulii 1939 pastores ducenti participabant. Collegae casulis induti benevolentiam atque honorem ante martyrem istum exprimebant custodibus publicis observantibus.

Honores selecti[recensere | fontem recensere]

  • Vimariae anno 1988 Centrum Evangelicum Pauli Schneider constructum est.
  • Anno 1989 pittacium cursuale editum est in Germania Occidentali cum effigie theologi annos ante L mortui
  • Anno 1997 Vimariae societas condita est cui nomen Pfarrer-Paul-Schneider-Gesellschaft.
  • Meisenheim est gymnasium nominatam pro Schneider; ibi memoria eius fideliter colitur.
  • Pferdsfeld in vico stela ei erecta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albrecht Aichelin: Paul Schneider. Ein radikales Glaubenszeugnis gegen die Gewaltherrschaft des Nationalsozialismus; Kaiser, Gütersloh 1994, ISBN 3-579-01864-7.
  • Claude R. Foster: Paul Schneider. Seine Lebensgeschichte. Der Prediger von Buchenwald, Hänssler, Holzgerlingen 2001, ISBN 3-7751-3660-6.
  • Markus Geiger: Pfarrer Paul Schneider und seine Rezeptionsgeschichte; Schriftenreihe der Pädagogischen Hochschule Heidelberg 49; Heidelbergae: Mattes, 2007
  • Folkert Rickers: Widerstehen in schwerer Zeit. Erinnerung an Paul Schneider (1897–1939). Neukirchener Erziehungsverein, Neukirchen-Vluyn 1998, ISBN 3-7887-1673-8.
  • Margarete Schneider: Paul Schneider. Der Prediger von Buchenwald. Das Martyrium Paul Schneiders; reediderunt Elsa-Ulrike Ross, Paul Dieterich; Eldonejo Hänssler, Holzgerlingen 2009, ISBN 978-3-7751-4996-9.
  • Rudolf Wentorf: Paul Schneider. Der Zeuge von Buchenwald; Brunnen, Giessae et Basileae 1987, ISBN 3-7655-3810-8.
  • Rudolf Wentorf: Der Fall des Pfarrers Paul Schneider. Eine biographische Dokumentation; Neukirchener Erziehungsverein, Neukirchen-Vluyn 1989, ISBN 3-7887-1327-5.
  • Karl Würzburger: Martyrium und Mahnung, liber sonans, Medienverlag Kohfeldt, 2009, ISBN 978-3-940530-82-0.
  • Claude R. Foster jr.: Paul Schneider, the Buchenwald apostle: a Christian martyr in Nazi Germany; a sourcebook on the German Church struggle; SSI Bookstore, West Chester University, Westchester, Pennsylvania 1995, ISBN 1-887732-01-2.
  • Philippe Noyer: Paul Schneider 1897–1939. Martyr de l’Eglise Confessante Allemande, Paris 1983

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

  • Sabine Steinwender, Folkert Rickers: „Ihr Massenmörder – ich klage euch an“. Pfarrer Paul Schneider
  • Sabine Steinwender, Folkert Rickers: „You Mass Murderers – I accuse you“. Reverend Paul Schneider
  • Südwestrundfunk: Der Vater und wir. Das Erbe des Paul Schneider

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Schneider spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)